Libellus precum ad imperatores 2.26.1
Asserendum nunc necessario est quod in his partibus gestum est; ubi egregii episcopi, non fidei veritate, sed sola catholici nominis appellatione vestiti, non solum per judices, neque tantummodo per manum militarem, fideles et veros catholicos dissipant, sed et interdum per suos clericos, ignorantibus judicibus vel etiam dissimulantibus, atrocia exercent.
PL 13, 100D今や、この方面で行われたことを必ず述べねばならない。そこでは、すぐれた司教たちが、真理の信仰ではなく、ただ公同の名という呼称だけをまとい、裁判官たちを通じて、また軍の手によってのみならず、時には自分の聖職者たちを通じても、信徒たちとまことの公同の者たちを追い散らし、残虐を行う。その際、裁判官たちは知らずにいるか、あるいは見て見ぬふりをしている。
Libellus precum ad imperatores 2.26.2
Et qui finis erit, si cuncta referamus, quae singuli quique fidelium passi sunt atque patiuntur? Unum tamen atrox persecutionis facinus ad compendium referendum est, quod in Aegypto apud Oxyrinchum commissum est sub totius testimonio civitatis.
PL 13, 101A信徒の一人ひとりが受け、また受けているものをすべて述べるなら、いったいどこで終わるのか。しかし、迫害の残虐な凶行をひとつ、要約して述べねばならない。それはエジプトのオクシュリュンコスで、全市民の証言のもとに犯されたものである。
Libellus precum ad imperatores 2.26.3
Certa pars est apud Oxyrinchum sanctae plebis, in cujus sacro numero plerique, quanto intentius ad res divinas studium curamve posuerunt, tanto sollicitius diligentiusve fidem catholicam inviolabiliter servare contendunt: ita ut se nullis haereticis, nullisque praevaricatoribus per divina commisceant sacramenta.
PL 13, 101Aオクシュリュンコスには聖なる民のある一団があり、その聖なる数のうちの多くの者は、神的な事柄に熱意と配慮を傾けるほど、いっそう慎重に、いっそう綿密に、公同の信仰を損なうことなく守ろうと努める。そのため、神の秘跡において、いかなる異端者とも、いかなる背信者とも交わりを混じえない。
Libellus precum ad imperatores 2.26.4
Ad hanc observantiam plerique eorum eruditi sunt exemplo et monitu beati Pauli, qui iisdem fuit temporibus quibus et famosissimus ille Antonius, non minori vita neque studio, neque divina gratia, quam fuit sanctus Antonius.
PL 13, 101Aこの遵守へと、彼らの多くは、祝福されたパウルスの模範と勧めによって教え込まれた。パウルスは、あの名高いアントニウスと同じ時代の人で、聖アントニウスに劣らぬ生涯、熱意、神の恩寵をもっていた。
Libellus precum ad imperatores 2.26.5
Novit hoc et ipsa civitas Oxyrinchus, quae hodieque sanctam Pauli memoriam devotissime celebrat.
PL 13, 101Bオクシュリュンコスの市そのものもこのことを知っており、今日もなおパウルスの聖なる記憶をきわめて敬虔に祝っている。
Libellus precum ad imperatores 2.26.6
Sed et ipsa pars plebis, ubi vidit episcopum illius civitatis, nomine Theodorum, in impiam praevaricationem fuisse collapsum, ita ut non solum fidem integram condemnaret, neque ut tantummodo impie subscriberet, sed ut laicum se fieri ab impio Georgio pateretur, et denuo ab ipso haeretico episcopum ordinari, exsecrata est ejus communionem, habens secum presbyteros et diaconos illius illibatae fidei, per quos fruebatur divinis sacramentis, una cum supermemorato beatissimo Paulo.
PL 13, 101Bところが、この民の一団は、その市の司教テオドロスが不敬な背信に陥ったのを見た。彼は完全な信仰を断罪し、不敬にも署名するにとどまらず、不敬なゲオルギオスによって平信徒にされることを甘んじて受け、さらに当の異端の司教によって改めて司教に叙階されたのである。そこで彼らは彼の交わりを忌み嫌い、先に述べた祝福されたパウルスとともに、損なわれざる信仰をもつ司祭たちと助祭たちを自分たちのもとに有して、彼らを通じて神の秘跡にあずかっていた。
Libellus precum ad imperatores 2.26.7
Sed postea etiam episcopum sibi per tunc temporis episcopos catholicos ordinavit, sanctum Heraclidam, tanto magis idoneum, quanto et firmius contra haereticos et praevaricatores debuit ordinari, qui et in vita esset perspicuus, a prima aetate Deo deserviens, contemptis bonis saecularibus, et in fide, et doctrina perfectus exsistens.
PL 13, 101Bだが後には、当時の公同の司教たちによって、自分たちのために司教をも叙階した。聖なるヘラクリダスである。異端者と背信者に対していっそう堅固に叙階されねばならなかっただけ、それだけ適任の人であって、生き方が際立ち、若い時から神に仕え、世俗の財を軽んじ、信仰においても教えにおいても完全であった。
Libellus precum ad imperatores 2.26.8
Unde et pro apostolica fide, et pro doctrina evangelica, pro conversatione coelesti apud cunctos illic venerabilis est, solis tantummodo haereticis et praevaricatoribus displicens. Unde et Deo magis placet cum talibus displicet.
PL 13, 101Cそれゆえ、使徒の信仰、福音の教え、天上の生き方のゆえに、そこでは万人に尊敬されており、ただ異端者と背信者だけに疎まれている。それゆえ、そのような者たちに疎まれるとき、神にはいっそう喜ばれる。
Libellus precum ad imperatores 2.26.9
Sed hic tantus ac talis ita coepit exercere pontificium, ut ad opinionem fidei ejus et doctrinae, atque ipsius sanctissimae conversationis, plerique etiam de longissimis regionibus advenirent, exsecrantes nefariam praevaricatorum societatem, ejusque sacrosanctum consortium desiderantes.
PL 13, 101Cしかし、これほどの、このような人が司教職を行い始めると、その信仰と教えと、まことに聖なる生き方の評判を聞いて、多くの者が非常に遠い地方からも来て、背信者たちの不義の仲間を忌み嫌い、彼の聖なる交わりを望んだ。
Libellus precum ad imperatores 2.26.10
Sed ille egregius bis episcopus hoc non patitur. Et primum quidem vexat per publicas potestates: ita ut aliquoties solum intempesta nocte raptum per lancearios de urbe sustulerit.
PL 13, 101Cしかしあのすぐれた二度の司教〔テオドロスが異端の司教によって改めて司教に叙階されたことへの皮肉である〕は、これを許さない。まず公の権力を使って嫌がらせをする。そのため、しばしば彼がただ一人でいるのを真夜中に槍兵たちに捕らえさせ、市から連れ出させた。
Libellus precum ad imperatores 2.26.11
Sed cum eaedem potestates non in hoc perseverant in quo temerarie coeperant: quod enim jus habere poterant contra episcopum catholicum? unde et merito a coepta persecutione cessarunt, maxime unus ex ipsis etiam divina plaga admonitus.
PL 13, 101Dしかし、同じ権力者たちが、無謀に始めたことを続けなかったとき——いったい公同の司教に対して、彼らにいかなる権利がありえたであろうか——それゆえ彼らは、始めた迫害を当然にもやめた。とりわけ彼らの一人は、神の打撃によっても戒められたのである〔底本では cum 節の主文が欠け、句の運びが乱れている。後の「やめた」を主文と取った〕。
Libellus precum ad imperatores 2.26.12
Tunc egregius iste bis episcopus, jam propriis viribus nititur, et mittit turbam clericorum ad ecclesiam beati Heraclidae catholici episcopi, eamque evertit, destruens undique parietes: ita ut ipsum altare Dei securibus dissiparet, cum horrore totius civitatis et gemitu, quod illa Ecclesia everteretur, cujus episcopum etiam diversae partis homines rectae et illibatae fidei confitentur.
PL 13, 101Dそこで、このすぐれた二度の司教は、もはや自らの力に頼り、聖職者の群れを、公同の司教である祝福されたヘラクリダスの教会に送って、それを倒し、四方の壁を壊した。神の祭壇そのものまでも斧で打ち砕くほどであった。全市は戦慄し、うめいた。その司教を、反対の側の人々さえも、正しく損なわれざる信仰の者と認めている教会が、倒されたからである。