Libellus precum ad imperatores 1.3.1
Tunc Damasus cum perfidis invitat arenarios, quadrigarios et fossores, omnemque clerum, cum securibus, gladiis et fustibus, et obsedit basilicam hora diei secunda, septimo kalendarum Novembrium die, Gratiano et Dagalaiso conss., et grave praelium concitavit.
PL 13, 82Bそのときダマススは、不信の者たちとともに、闘技場の者たち、戦車の御者たち、墓掘り人たち、そして聖職者の全員を、斧と剣と棍棒を持たせて呼び集め、グラティアヌスとダガライフスが執政官の年、十一月朔日の七日前、昼の第二時に、バシリカを包囲し、激しい戦いを引き起こした。
Libellus precum ad imperatores 1.3.2
Nam effractis foribus, igneque supposito, aditum unde irrumperet exquirebat. Nonnulli quoque de familiaribus ejus, tectum basilicae destruentes, tegulis fidelem populum perimebant.
PL 13, 82B扉を打ち破り、火を放って、押し入る入口を探したのである。彼の手下の何人かは、バシリカの屋根を壊して、瓦で信仰ある民を殺していた。
Libellus precum ad imperatores 1.3.3
Tunc universi damasiani irruentes in basilicam, centum sexaginta de plebe, tam viros quam mulieres, occiderunt, vulneraverunt etiam quam plurimos, ex quibus multi defuncti sunt: de parte vero Damasi nullus est mortuus.
PL 13, 82Bそのとき、ダマスス派の者たちがことごとくバシリカに突入し、民のうち男女合わせて百六十人を殺し、さらに非常に多くの者を傷つけた。その多くが死んだ。しかしダマスス側からは、ひとりも死ななかった。
Libellus precum ad imperatores 1.3.4
Post tres autem dies, sancta plebs in unum conveniens, coepit adversus eum Domini mandata recitare, dicentes: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam vero non possunt occidere.
PL 13, 82C三日後、聖なる民は一つに集まり、彼に対して主の戒めを読み上げはじめ、こう言った。「体を殺しても、魂を殺すことのできない者たちを恐れるな」。
Libellus precum ad imperatores 1.3.5
Psallebat etiam in laudibus, et dicebat: Posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus Coeli, carnes sanctorum tuorum, bestiis terrae. Effuderunt sanguinem eorum, velut aquam in circuitu Hierusalem; et non erat qui sepeliret.
PL 13, 82Cまた賛美のなかで詩編を歌って言った。「彼らは汝の僕たちの屍を、天の鳥の餌とし、汝の聖なる者たちの肉を、地の獣の餌とした。彼らはその血を、エルサレムのまわりで水のように流し、葬る者はなかった」。
Libellus precum ad imperatores 1.3.6
Saepe itaque eadem plebs adunata in basilica Liberii clamabat dicens: Christiane imperator, nihil te latet. Omnes episcopi Romam veniant: agatur causa quintum jam bellum Damasus fecit: a sede Petri homicidas foras.
PL 13, 82Cこうして、同じ民は、しばしばリベリウスのバシリカに集まって叫んだ。「キリスト教徒の皇帝よ、あなたに隠れていることは何もない。すべての司教がローマに来るように。この訴えが審理されるように。ダマススはすでに五度目の戦を起こした。ペトロの座から殺人者たちを外へ」。
Libellus precum ad imperatores 1.3.7
Dei autem populus episcopos convenire multis precibus exorabat, ut memoratum, tanta impietate maculatum, sententia justa procellerent, quem in tantum matronae diligebant, ut matronarum auriscalpius diceretur.
PL 13, 83A神の民は、多くの願いによって、司教たちが集まるよう懇願した。これほどの不敬に汚れた前述の者を、正しい判決で打ち倒して〔底本は procellerent。percellerent と読む〕もらうためである。婦人たちはこの者をひどく愛したので、彼は「婦人たちの耳かき」〔auriscalpius は耳かきの意。婦人たちの耳をくすぐって取り入る者という嘲りと解した〕と呼ばれていた。