ファウスティヌスとマルケリヌスfl. 380s

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Libellus precum ad imperatores

Pars II, Caput IV 第II部 第IV章

Faustinus and Marcellinus · Libellus precum ad imperatores · PL 13, 85C · 6 sectiones

Libellus precum ad imperatores 2.4.1

1

Hoc ideo retulimus augustae mansuetudini vestrae, ut vero intenta vestra prudentia animadvertat, quam venerabilis fides sit conscripta apud Nicaeam adversus Arium, cui et Deus non solum per auctoritatem Scripturarum divinarum, sed etiam per sacratissimam orationem sancti quoque Alexandri testimonium dedit: et quam exsecrabilis est impia doctrina Arii, quam in ipso Ario novo genere supplicii sententia divina damnavit, non exspectans in illo diem judicii, ut exemplo poenae ejus caeteri perterriti praecaverent.

PL 13, 85C

我々がこのことを尊き諸君の寛仁に語ったのは、諸君の注意深い賢明が、ニカイアでアレイオスに対して書き記された信仰がいかに尊ぶべきものかを、まことに見て取るためである。神は、この信仰に、神的な書物の権威によってばかりでなく、聖アレクサンドロスのいとも聖なる祈りによっても、証しを与えた。またアレイオスの不敬な教えがいかに憎むべきものかも、見て取るためである。この教えを、神の判決は、アレイオスその人において新しい種類の刑罰をもって断罪した。裁きの日をその者について待つことなく、その刑罰の例によって他の者たちが震え上がり、用心するようにしたのである。

Libellus precum ad imperatores 2.4.2

2

Quo utique exemplo nec illud dubitandum est, etiam hos apud Deum esse damnatos, qui Arii impiam doctrinam renovandam vel suscipiendam esse crediderunt. Quomodo enim eos perpetua poena disjungit, quos impia doctrina non separat?

PL 13, 85D

この例によって、アレイオスの不敬な教えが復活させられるべきだ、あるいは受け入れられるべきだと信じた者たちも、神のもとで断罪されていることは、疑うまでもない。不敬な教えが引き離さない者たちを、永遠の罰がどうして引き離すだろうか。

Libellus precum ad imperatores 2.4.3

3

Pares reos etiam vestris legibus unus carcer includit, atque una ferit sententia. Sed et illud ambigi non potest, hos esse vere catholicos, qui per exsilia, per genera suppliciorum, per atrocitatem mortis, illam fidem sine dolo vindicant, quae apud Nicaeam evangelica atque apostolica ratione conscripta est, quam Deus apertissime probavit supplicio Arii impugnantis eam.

PL 13, 85D

同じ罪の者たちを、諸君の法でも一つの牢獄が閉じ込め、一つの判決が打つ。しかしまた次のことも疑いえない。流刑により、さまざまな刑罰により、死の残酷さによっても、偽りなく、ニカイアで福音と使徒の道理に従って書き記された、あの信仰を擁護する者たちこそ、まことの公同の者たちである。この信仰を、神は、これに抗したアレイオスの刑罰によって、きわめて明白に是認した。

Libellus precum ad imperatores 2.4.4

4

Quod si haec apud vos vera sunt, quae apud scripturas divinas vera roborantur, advertite, piissimi et religiosissimi imperatores, in quo rei sint qui sub his divinis regulis et professionibus fidem suam ac devotionem Christo Deo consecraverunt, nullum timorem divino timori praeponentes.

PL 13, 86A

もし諸君のもとでも、神的な書物のもとで真として確かめられていることが真であるなら、いとも敬虔にして敬神の皇帝たちよ、よく考えてもらいたい。これらの神的な規範と告白のもとで、ほかのいかなる畏れも神への畏れに先立てることなく、自分たちの信仰と献身をキリストなる神に捧げた者たちに、いったいどんな罪があるというのか。

Libellus precum ad imperatores 2.4.5

5

Sed licet Arius sit sepultus in stercoribus, aliquos tamen reliquit suae impietatis haeredes. Denique non defuerunt vermes, qui de ejus putrido cadavere nascerentur.

PL 13, 86A

しかしアレイオスは糞のなかに葬られたとはいえ、自分の不敬の相続人たちを幾人か残した。実際、彼の腐った屍から生まれる蛆虫たちには事欠かなかった。

Libellus precum ad imperatores 2.4.6

6

Per quos quae gesserit diabolus artifex erroris, longum est exsequi, etiam si exsequi possemus: infinita sunt enim et incredibilia, non tamen falsa.

PL 13, 86A

誤謬の工匠である悪魔が、彼ら〔蛆虫たち〕を通じて何を行ったかは、たとえ語り尽くせるとしても、語り尽くすには長すぎる。限りなく、信じがたいほどのことだが、偽りではないのである。