Libellus precum ad imperatores 2.5.1
Illud vero nunc quod ad praesentem causam facit exponimus, quod qui imperatorem Constantium per fraudulentam disputationem Arianae impietatis participem fecerunt, dedissent et isti in praesenti poenas, si non oporteret, secundum Apostoli sententiam (I Cor., XI, 9) , et haereses esse, ut probati manifesti fierent.
PL 13, 86B我々が今、現在の件に関わることとして述べるのは次のことである。皇帝コンスタンティウスを欺瞞の論争によってアレイオス派の不敬にあずからせた者たちも、〔アレイオスと同じく〕この世で罰を受けたであろう。もし、使徒の言葉に従って(一コリント11:9)〔ミーニュの引照は11:9。使徒の言葉は11:19に当たる〕異端も必ずなければならず、それによって、試された者たちが明らかになるのでなかったならば。
Libellus precum ad imperatores 2.5.2
Habentes ergo, hi quos diximus vermes Arii, assentientem sibi regiam potestatem, primum quidem per singulos in eversionem catholicae fidei et in excidium sacrae religionis, pro Ariana impietate contendunt: ita ut resistentes, aut calumniis appeterent, vel poenis vel exsilio cruciarent et necarent.
PL 13, 86Bさて、我々が語るこれらのアレイオスの蛆虫たちは、自分に同調する王権を得たので、まず個々の者に対して、公同の信仰の転覆と聖なる宗教の破壊に向け、アレイオス派の不敬のために争う。抵抗する者を、讒言で襲い、あるいは刑罰や流刑で苦しめ、殺すまでにするのであった。
Libellus precum ad imperatores 2.5.3
Ubi tantum amplius per suam rabiem grassati sunt, et fecerunt sibi ubique terrorem, non jam contenti ire per singulos.
PL 13, 86Bそこで彼らは自分たちの狂暴によっていっそう荒れ狂い、至るところで自分たちに対する恐怖を作り出し、もはや個々の者に当たるだけでは満足しなかった。
Libellus precum ad imperatores 2.5.4
Postremo cogunt undique in unum episcopos convenire, et datur locus ad synodum, Orientalibus quidem Seleucia Isauriae, Occidentalibus vero civitas Ariminensis.
PL 13, 86Bついに彼らは、至るところから司教たちを一か所に集まらせ、教会会議の場が与えられた。東方の者たちにはイサウリアのセレウキア、西方の者たちにはアリミヌムの都である。
Libellus precum ad imperatores 2.5.5
Atque illic primum quidem episcopi pro sancta fide venientes, confirmant illam expositionem quae apud Nicaeam conscripta est, ita ut nihil inde minueretur, quod evangelicam fidem verbis inexpugnabilibus explicaret, et Arii impiam doctrinam divina auctoritate damnaret.
PL 13, 86Cそこでまず、聖なる信仰のために来た司教たちは、ニカイアで書き記された説明を確認し、そこから何も削られぬようにした。それは福音の信仰を、揺るがぬ言葉で説き明かし、アレイオスの不敬な教えを神的な権威によって断罪するものであったからである。
Libellus precum ad imperatores 2.5.6
Tunc demum oblatam ab Ursacio, Valente, Germinio et Caio hujusmodi fidei conscriptionem, quae et fidem catholicam reprobaret, et Arium absolveret, imo et introduceret pestiferam ejus doctrinam, exsecrantur et damnant tam impiam fidem eorum.
PL 13, 86Cそのとき、ウルサキウス、ウァレンス、ゲルミニウス、ガイウスが差し出した、この種の信仰の文書は、公同の信仰を退け、アレイオスを赦免し、さらには彼の有害な教えを持ち込むものであったが、司教たちはついにこれを、彼らの不敬な信仰ともども呪い、断罪した。
Libellus precum ad imperatores 2.5.7
Quin etiam ipsos, inexpiabile scelus esse judicantes, si patrum fidem venerabilem violent, si hos tam impios, atque impiam eorum conscriptionem pateretur Ecclesia.
PL 13, 86Cさらには彼ら自身をも〔断罪した〕。もし父祖の尊ぶべき信仰を犯すなら、もしこれほど不敬な者たちとその不敬な文書とを教会が耐え忍ぶなら、それは償いえぬ罪であると判断したからである〔この文は主動詞を欠く。ipsos は前節の「呪い、断罪した」を受けると取った。violent と pateretur は法・時制がそろわない〕。
Libellus precum ad imperatores 2.5.8
Mittunt quoque decem legatos ad imperatorem Constantium, scribentes quae gesta sunt, et hortantes simul ut ipse quoque decreta Patrum pro fide venerabili contra haereticos inviolata servaret.
PL 13, 86D彼らはまた十人の使節を皇帝コンスタンティウスに送り、起こったことを書き送るとともに、皇帝自身も、尊ぶべき信仰のために父祖たちの決定を異端者に対して犯さずに守るよう勧めた。
Libellus precum ad imperatores 2.5.9
Mittunt sane et haeretici legatos, quos tunc familiarissime, et ut suos suscepit Constantius.
PL 13, 86Dたしかに異端者たちもまた使節を送り、コンスタンティウスは彼らを、そのとき最も親しげに、自分の者として迎えた。
Libellus precum ad imperatores 2.5.10
Eos veros legatos qui pro fide catholica contra haereticos venerant, reprobat, et per suos nunc gratia invitat, nunc minis perterret, et interim sola dilatione discruciat, ut in ultimum, cum iram regis metuunt, cum non dignantur pro Christo Filio Dei exsilium perpeti, cum propriis sedibus et ecclesiarum perniciosissimis possessionibus oblectantur, rescindant quod pie vindicaverant, et suscipiant quod ut impium damnaverant.
PL 13, 86D公同の信仰のために異端者に対して来た、まことの使節たちを、彼は退け、自分の側の者たちを通じて、あるときは恩顧で誘い、あるときは脅しで怯えさせ、そのあいだは引き延ばしだけで苦しめた。ついには、王の怒りを恐れ、神の子キリストのために流刑を耐え忍ぶことをよしとせず、自分たちの座と教会の有害きわまる所有地を楽しんでいるために、彼らは、かつて敬虔に擁護したものを取り消し、かつて不敬として断罪したものを受け入れるに至った。