ファウスティヌスとマルケリヌスfl. 380s

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Libellus precum ad imperatores

Pars II, Caput XVII 第II部 第XVII章

Faustinus and Marcellinus · Libellus precum ad imperatores · PL 13, 95C · 7 sectiones

Libellus precum ad imperatores 2.17.1

1

Nonne etiam de similibus praejudicatum est, nihil illis prodesse, quod quasi sub correptione episcopi esse perseverent? Non enim correptio est ista, sed illusio, prout sunt imperatorum tempora, fidem vertere.

PL 13, 95C

似た者たちについても、すでに前もって判断が下されているのではないか。彼らが、あたかも矯正のもとにあるかのようにして司教であり続けても、何の益にもならないと。皇帝たちの時代しだいで信仰を変えることは、矯正ではなく、嘲弄だからである。

Libellus precum ad imperatores 2.17.2

2

Haec, haec res decepit et Valentem imperatorem, cum in haereticis vidit constantiam defensionis, in istis autem egregiis catholicis inconstantiam fidei.

PL 13, 95C

このこと、まさにこのことが、皇帝ウァレンスをも欺いた。異端者たちには弁護の堅固さを見たが、これらの立派な公同の者たちには、信仰の不堅固を見たからである。

Libellus precum ad imperatores 2.17.3

3

Nam utique probatur illi, quod hi qui se catholicos asserebant, subscripsissent prius cum haereticis, damnantes quam primum defenderant fidem; et dicebant haeretici: Si nostra fides mala est, quare sub Constantio pro ipsa subscriptum est ab his qui nunc se catholicos dicunt, hanc fidem vindicantes, quam cum primum defenderent, convicti rationibus sub Constantio damnaverunt?

PL 13, 95D

というのも、彼には次のように証明されたのである。自分たちを公同の者と称していた者たちが、先には異端者たちとともに署名し、自分たちがまず擁護していた信仰を断罪していた。そして異端者たちはこう言った。「もし我々の信仰が悪いなら、なぜコンスタンティウスのもとで、今は自分たちを公同の者と呼ぶ者たちが、それのために署名したのか。今は擁護しているこの信仰を、彼らは、初めに弁護していたとき、理由によって論破されて、コンスタンティウスのもとで断罪したではないか」。

Libellus precum ad imperatores 2.17.4

4

His rebus Valens motus, ignorans virtutem verae fidei, et constantiam cum inconstantia conferens, impietatem haereticorum cum quadam justitia vindicabat.

PL 13, 96A

これらの事柄に動かされて、ウァレンスは、まことの信仰の力を知らず、堅固さを不堅固と比べて、異端者たちの不敬をある種の正義をもって擁護した。

Libellus precum ad imperatores 2.17.5

5

Et tacemus, quod etiam sub Valente iterum se quidam haereticis tradiderunt, quos nunc nihilominus videmus inter catholicos nominari.

PL 13, 96A

そして我々は黙しておく。ウァレンスのもとでも、幾人かがふたたび異端者たちに身を委ねたことを。その者たちが、今もなお公同の者のうちに数えられているのを我々は見る。

Libellus precum ad imperatores 2.17.6

6

Inde est unde etiam plebes haereticorum ad fidem impiam roboratae sunt, dum haeretici in malo perseverant, et qui putantur catholici, de bono recedunt, aliquoties succumbentes haereticis.

PL 13, 96A

ここから、異端者たちの民もまた、不敬な信仰へと固められたのである。異端者たちは悪のうちにとどまり、公同の者と思われている者たちは善から離れ、幾度か異端者たちに屈するからである。

Libellus precum ad imperatores 2.17.7

7

Qua enim auctoritate hi tales episcopi contra haeresim praedicant, cui se subscripsisse negare non possunt? et qua fiducia catholicam fidem plebi suadere nitantur, cum constet quod eam impiis subscriptionibus reprobaverint?

PL 13, 96A

実際、このような司教たちが、どのような権威によって異端に抗して説くのか。自分たちがそれに署名したことを否定できないのに。また、公同の信仰を不敬な署名によって退けたことが明らかなのに、どのような確信をもって民にそれを説得しようと努めるのか。