ファウスティヌスとマルケリヌスfl. 380s

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Libellus precum ad imperatores

Pars II, Caput XXXI 第II部 第XXXI章

Faustinus and Marcellinus · Libellus precum ad imperatores · PL 13, 104C · 9 sectiones

Libellus precum ad imperatores 2.31.1

1

Sunt adhuc hodie in Palaestina, qui in illo tempore insequentibus illis poenas gravissimas dederunt, eo quod cum catholicae fidei episcopo Lucifero convenirent.

PL 13, 104C

パレスチナには今日もなお、当時、彼らの迫害のもとで最も重い刑苦を受けた者たちがいる。公同の信仰の司教ルキフェルのもとに集まったからである。

Libellus precum ad imperatores 2.31.2

2

Negent, si non inter caetera sua atrocia, januam clausam securibus effregerunt: si non irruentes in Luciferum fidelissimum sacerdotem, divina quoque sacramenta verterunt, unumquemque illic de his fratribus qui convenerant impia caede multantes.

PL 13, 104C

彼らに否定させよ。もし、ほかの残虐に加えて、閉ざされた戸を斧で打ち破らなかったというのなら。もし、最も忠実な司教ルキフェルに押し入って、神の秘跡をもひっくり返さなかったというのなら。そこに集まっていたこれらの兄弟たちの一人ひとりを、不敬な殺戮に処しつつ。

Libellus precum ad imperatores 2.31.3

3

Negent, si non hodie apud se sancta mystica vasa quae tunc impie Lucifero diripuerunt, cum sacris codicibus possident. Tunc utique Turbo cum Eutychio haeretico versabatur.

PL 13, 104D

彼らに否定させよ。もし、そのとき不敬にもルキフェルから奪い取った奥義の聖なる器を、聖なる書物とともに今日もなお自分たちのもとに所有していないというのなら。そのとき、トゥルボは異端者エウテュキオスとともに過ごしていたのである。

Libellus precum ad imperatores 2.31.4

4

Ex tunc se catholicum dicens, catholicos persequitur sub vestri nominis auctoritate, piae spei contemplatione fidem catholicam vindicantis. Permittitis, piissimi imperatores, ut sub vestri nominis auctoritate, adversus fideles diu ubique dominetur impietas?

PL 13, 104D

それ以来、彼は自らを公同の者と称して、公同の者たちを諸君の名の権威のもとで迫害している。公同の信仰を擁護する者〔諸君を指すか〕への敬虔な望みを見込んで〔piae spei contemplatione の係りは定かでない。このように取った〕。いとも敬虔な皇帝たちよ、諸君は、諸君の名の権威のもとで、信徒たちに対して不敬が長くいたるところで支配することを許すのか。

Libellus precum ad imperatores 2.31.5

5

Expedit enim hoc Romano imperio, quod tamen affectu et fide ejus quam Christo Deo exhibetis observantiae dicimus, ut qui Christum pie praedicant, persecutiones mortesque patiantur, ita ut nusquam liceat Deo pia altaria collocare, aut certe, cum collocata fuerint, destruantur?

PL 13, 105A

実際これは、ローマ帝国の利益になるのか。——我々は、諸君がキリストなる神に示す崇敬の情と信仰にかけてこう言うのだが——キリストを敬虔に宣べ伝える者たちが迫害と死を被り、神のために敬虔な祭壇を据えることがどこにおいても許されず、あるいは据えられてもやがて壊される、というようなことが。

Libellus precum ad imperatores 2.31.6

6

Sub impio Achab rege Israel, occisis prophetis altaribusque destructis, interpellat Helias Deum adversus Israel, dicens in libro Regnorum: Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua destruxerunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam (III Reg., XIX, 14) .

PL 13, 105A

不敬な王アハブのもとのイスラエルで、預言者たちが殺され祭壇が壊されたとき、エリヤは神にイスラエルを訴えて、列王の書にこう言う。「主よ、彼らは汝の預言者たちを殺し、汝の祭壇を壊した。我は一人残され、彼らは我が命を求めている」(列王記三19:14)。

Libellus precum ad imperatores 2.31.7

7

Hanc invidiosam interpellationem etiam vestris temporibus sinitis ad Deum fieri a singulis quibusque fidelibus sacerdotibus? Si enim et taceant, numquid Deus haec ipsa fieri ignorat?

PL 13, 105A

この恨みのこもった訴えが、諸君の時代にも、忠実な司教の一人ひとりから神に向けてなされることを、諸君は許すのか。たとえ彼らが黙っていても、神がこれらの出来事を知らないということがあろうか。

Libellus precum ad imperatores 2.31.8

8

Quid putamus, quod sine offensione Dei haec in veros catholicos et in veram ejus Ecclesiam perpetrentur, quae olim adversus servos Dei perpetrata gravissime divinis animadversionibus vindicata sunt? Et unde sunt tot plagae, quibus orbis Romanus quatitur et urgetur?

PL 13, 105B

かつて神のしもべたちに対して行われ、神の罰によって最も重く報復された同じことが、まことの公同の者たちとその真の教会に対して、神への侮辱なしに行われていると、我々は思うのか。ではローマ世界を揺さぶり、苦しめている、これほど多くの打撃はどこから来るのか。

Libellus precum ad imperatores 2.31.9

9

Non opus est nunc nos singula quaeque plagarum recensere, quae tranquillitas vestra recognoscit cum aestu et sollicitudine imperii sui. Communem istum dolorem vel tacendo mitigemus, ne non tam compati, quam exulcerare videamur.

PL 13, 105B

今、一つ一つの災いを列挙する必要は、我々にはない。諸君の平静は、帝国への焦燥と憂いとともに、それらをすでに知っている。この共通の悲しみを、せめて黙することによって和らげよう。ともに悲しんでいるというより、傷口を悪化させていると見えることのないように。