ファウスティヌスとマルケリヌスfl. 380s

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Libellus precum ad imperatores

Pars II, Caput XXV 第II部 第XXV章

Faustinus and Marcellinus · Libellus precum ad imperatores · PL 13, 100B · 6 sectiones

Libellus precum ad imperatores 2.25.1

1

Sed Lucifer, ignarus licet artificiosae eloquentiae, tamen ut prophetico et evangelico atque apostolico more scriberet, quod super omnem humanam eloquentiam est, habuit gratiam sancti Spiritus ex merito rectae fidei et sincerissimae conscientiae, per quem et divinas virtutes operatus est, non solum in Sardinia, sed in ipsis quoque quatuor exsiliis: usque adeo ut eum adversarii magnum dicerent, cum apostolicas per eum virtutes fieri negare non possent.

PL 13, 100B

しかしルキフェルは、技巧的な雄弁には疎かったが、それでも、あらゆる人間の雄弁を超える、預言者的・福音書的・使徒的な仕方で書くということについて、聖なる霊の恩寵をもっていた。それは正しい信仰と最も純粋な良心の功によるものである。その霊によって彼は、サルディニアにおいてのみならず、四度の流刑の地そのものにおいても神の力ある業を行った。ついには敵対者たちも彼を偉大だと言うほどで、使徒的な力ある業が彼によって行われることを否定できなかったのである。

Libellus precum ad imperatores 2.25.2

2

Venit ad hunc et sanctus Gregorius, et admiratus est in eo tantam doctrinam scripturarum divinarum, et ipsam vitam ejus vere quasi in coelis constitutam.

PL 13, 100B

聖なるグレゴリウスも彼のもとを訪れ、彼のうちに神の聖書についてのこれほどの教えを見て驚嘆し、その生き方そのものが、まことに天に置かれているかのようであるのを見て驚嘆した。

Libellus precum ad imperatores 2.25.3

3

Jam quantus vir Lucifer fuerit, cum illum admiretur et Gregorius, qui apud cunctos admirabilis est, non solum ex collisione illa Osii, sed et ex divinis virtutibus, quas habens in se gratiam sancti Spiritus exsequitur! Quid ergo et in hoc impii sunt?

PL 13, 100B

あのオシウスとの衝突によるだけでなく、聖なる霊の恩寵を自らのうちにもって行う神の力ある業によっても、あらゆる人に驚嘆される者であるグレゴリウスまでが彼に驚嘆しているのだから、ルキフェルがどれほどの人物であったかは明らかである。それならば、なぜこの点でも彼らは不敬なのか。

Libellus precum ad imperatores 2.25.4

4

Cum Lucifer secundum scripturas divinas et crediderit, et docuerit, et vixerit, et in nomine Christi sit virtutes operatus; ad opprimendos verae fidei vindices Luciferi nomen imponunt, nescientes miseri summum se committere sacrilegium, cum doctrinam Christi sub hominis appellatione designant; sicut et in hoc impii sunt, quando sacrilegas institutiones pro arbitrio hominum editas, sub Christiani nominis auctoritate defendunt.

PL 13, 100C

ルキフェルは神の聖書に従って信じ、教え、生き、キリストの名において力ある業を行ったのに、真の信仰の擁護者たちを圧迫するために、彼らはルキフェルの名を押し付ける。惨めな者たちは、キリストの教えを人間の呼称で指し示すとき、最高の瀆聖を犯していることを知らない。それは、人間の判断によって出された瀆聖的な制度を、キリスト教徒という名の権威のもとで擁護するときに不敬であるのと同じである。

Libellus precum ad imperatores 2.25.5

5

An non summa impietas est, iniquitates suas et sacrilegia sub Christi nomine vindicare? an non impietas est, piam doctrinam sub Christi nomine consecratam, humanis appellationibus denotare?

PL 13, 100C

自らの不義と瀆聖をキリストの名のもとで弁護することは、最高の不敬ではないか。キリストの名のもとで聖別された敬虔な教えを、人間の呼称で指し示すことは、不敬ではないか。

Libellus precum ad imperatores 2.25.6

6

Sed haec fraus, haec atrocitas, adversus fideles in Hispania, et apud Treviros, et Romae agitur, et in diversis Italiae regionibus.

PL 13, 100D

しかしこの欺瞞、この残虐が、ヒスパニアで、またトレウェリ人のもとで、またローマで、またイタリアのさまざまな地方で、信徒たちに対して行われている。