Libellus precum ad imperatores 2.32.1
Hoc quaesumus, piissimi imperatores, cogitare dignemini, quibus ex causis ista proveniant. Utrum quia fideles servi Christi, metuentes leges divinas, nolunt cum infidelibus convenire, an quia veri catholici a falsis sacerdotibus obteruntur.
PL 13, 105Bいとも敬虔な皇帝たちよ、願わくは、これらのことがいかなる原因から生じるのかを、考えることをよしとされたい。キリストの忠実なしもべたちが、神の法を恐れて不信の者たちと集まろうとしないからなのか、それとも、まことの公同の者たちが偽りの司教たちに踏みにじられているからなのか。
Libellus precum ad imperatores 2.32.2
Quomodo enim non falsi sacerdotes sunt qui jam non solum ob causam praevaricationis supra expositam devitandi sunt, sed etiam quod plurimi quique eorum proprias etiam nunc haereses vindicant sub ementita apud vos catholici nominis professione?
PL 13, 105C実際、偽りの司教でないはずがあろうか。彼らは、すでに上に述べた背信のゆえに避けられねばならないだけでなく、彼らの非常に多くが今もなお、公同の名の偽りの表明を諸君のもとで掲げて、自分たち固有の異端を擁護しているからである。
Libellus precum ad imperatores 2.32.3
Quis enim jam timeat episcoporum impia praedicare, cum toties commissa impietas honorata est, cum minime dejicitur sacerdotio?
PL 13, 105C実際、これほど度重ねて犯された不敬が名誉を与えられ、司教職からまったく退けられないのだから、いまや司教たちのうち、不敬なことを説くのを誰がはばかるであろうか〔episcoporum impia praedicare の取り方は定かでない。司教たち自身が不敬を説くことと解した〕。
Libellus precum ad imperatores 2.32.4
Denique cum sint alii eorum Origenistae, alii Anthropomorphitae, alii autem Apollinaris impii sectam tuentes, et triplici cuneo alii adversus sanctum Spiritum diversis studiis blasphemantes.
PL 13, 105Cさらに、彼らのうちには、オリゲネス派もあり、人神同形論者(アントロポモルフィタイ)もあり、また不敬なアポリナリオスの派を擁護する者もあり、また三重の楔をもって、さまざまな熱意で聖なる霊に対し瀆言する者もある〔文が完結しておらず、「三重の楔」の意も定かでない〕。
Libellus precum ad imperatores 2.32.5
Sed et ipsi quoque, qui pie inter eos putantur credere, Patris et Filii et Spiritus sancti tres esse substantias vindicantes, vel respuentes, nihilominus hi omnes de vestris gloriantur edictis, et sibi Ecclesias vindicant, cum has impias sectas patres nostri semper apostolica et evangelica auctoritate damnaverint.
PL 13, 105Cだが、彼らのうちで敬虔に信じていると思われている者たちさえ、父と子と聖なる霊に三つの実体があると主張し、あるいは退けているのだが、それでもなお、これら全員が諸君の勅令を誇り、自分たちのために諸教会を主張している。我々の父たちは、これらの不敬な派を、使徒と福音の権威によって常に断罪してきたというのに。
Libellus precum ad imperatores 2.32.6
Quos quidem nunc discutere non est praesentis opusculi: sed tantum quod moveat ad horrorem intentum verae fidei animum vestrum, dicimus.
PL 13, 105Dこれらの者たちを今ここで吟味することは、この小著のなすところではない。ただ、正しい信仰へと注意を向けた諸君の心を、戦慄へと動かすことだけを述べる。