Libellus precum ad imperatores 2.18.1
Videtisne, etiam vestris temporibus (sed ut credimus ignorantibus vobis), fidem quidem piam, atque utinam vel vere, sed etsi vere, cum quadam tamen injustitia vindicari, cum per indignos episcopos vindicatur in afflictionem piam fidem defendentium sacerdotum, et in perniciem fidelium laicorum?
PL 13, 96B諸君は、諸君の時代にもなお――しかし我々の信ずるところでは、諸君の知らぬうちに――敬虔な信仰が、まことにそうであればよいが、たとえまことにそうだとしても、それでもある種の不正をもって擁護されているのを見ているだろうか。すなわち、ふさわしからぬ司教たちによって擁護され、敬虔な信仰を守る司教たちの苦しみと、信者である平信徒たちの破滅へと向けられているのを。
Libellus precum ad imperatores 2.18.2
Sed nefas putatur tot praevaricatores dejicere, consentientem ad injustitiam turbam reprobare. Et ubi est justitia verae religionis, si addicenda est impiae multitudini, et hoc sub piissimis et religiosissimis imperatoribus?
PL 13, 96Bしかし、これほど多くの背信者を退けることは、冒瀆だと思われている。不正に同調する群れを排斥することも。そして、もし真の宗教の正義が不敬な多数に引き渡されねばならないのなら、その正義はどこにあるのか。しかもそれは、いとも敬虔にして敬神の皇帝たちのもとでである。
Libellus precum ad imperatores 2.18.3
Non sic in diluvio judicatum est ut turba vinceret infidelium. Sed Noe ille justissimus ideo magis Deo placuit, quod in illo excidio mundi solus justus inventus est.
PL 13, 96B洪水において、不信の者たちの群れが勝つように裁かれたのではない。むしろ、あのいとも義なるノアは、世界の滅亡のなかでただ一人義人と認められたからこそ、いっそう神に喜ばれたのである。
Libellus precum ad imperatores 2.18.4
Nihilominus et in Sodoma et Gomorrha graves poenas dedit impia multitudine: unde hospitalis unus Loth ob justitiam liberatus est cum duabus tantummodo filiabus.
PL 13, 96B同じくソドムとゴモラでも、不敬な多数は重い罰を受けた。そこから、客をもてなす者であったロトただ一人が、その義のゆえに、二人の娘だけを連れて救い出された。
Libellus precum ad imperatores 2.18.5
Sed nec Dei aemulator Elias, qui fuit singularis, obtentus est, cum adversus illum quadringenti quinquaginta falsi sacerdotes mitterentur.
PL 13, 96Cまた、神への熱心者エリヤも、ただ一人であったが、打ち負かされなかった。彼に対して四百五十人の偽の祭司たちが差し向けられたときにもである。
Libellus precum ad imperatores 2.18.6
Sed omnis turba illa impia sacerdotum luit poenas sub unius fidelis manum, et hoc sperante rege Achab, qui falsos sacerdotes impie vindicabat. Sed nec Jehu rex Israel detulit impiae multitudini sacerdotum.
PL 13, 96Cむしろ、あの不敬な祭司たちの群れのすべてが、一人の忠実な者の手に服して罰を償った。しかも王アハブが、偽の祭司たちを不敬にも擁護して〔彼らの勝利を〕望んでいたにもかかわらずである。またイスラエルの王エフーも、祭司たちの不敬な多数に屈しなかった。
Libellus precum ad imperatores 2.18.7
Denique omnes falsos sacerdotes, qui sub rege Achab fuerant in culmine, cum religiosa fraude in domum religionis impiae convocasset, quasi eos post ritus religionis remuneraturus, jussit occidi, ita ut nemo de his superesset.
PL 13, 96Cすなわち、アハブ王のもとで頂点にあった偽の祭司たちをすべて、宗教を装う策略をもって不敬な宗教の家に呼び集め、あたかも宗教の儀式のあとで彼らに報いようとするかのようにしながら、殺すよう命じ、彼らのうち誰一人残らぬようにした。
Libellus precum ad imperatores 2.18.8
Et legimus quia ob hoc factum ita placuit Domino, ut filii ejusdem regis quarta progenie sederent in throno Israel.
PL 13, 96Cそして我々は読む。この行いは主に喜ばれ、その王の子らが第四代まで、イスラエルの座に座るに至った、と。