ファウスティヌスとマルケリヌスfl. 380s

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Libellus precum ad imperatores

Pars II, Caput XXX 第II部 第XXX章

Faustinus and Marcellinus · Libellus precum ad imperatores · PL 13, 103D · 8 sectiones

Libellus precum ad imperatores 2.30.1

1

Non haec laudandi studio loquimur, sed ut scire possitis, quam sanctae et fideles animae sub vestri nominis auctoritate gravissimis persecutionibus affligantur ab his, quos constat, ignorantibus vobis, etiam nunc usque aut haereticos esse, aut praevaricatores, aut socios talium.

PL 13, 103D

我々がこれを語るのは、称賛したいという熱意からではなく、諸君の名の権威のもとで、いかに聖なる忠実な魂たちが、最も重い迫害に苦しめられているかを、諸君が知りうるようにするためである。しかもそれは、諸君の知らぬまま、今に至るまで異端者であるか、背信者であるか、そうした者たちの仲間であることが明らかな者たちによってなされている。

Libellus precum ad imperatores 2.30.2

2

Sed adversus sanctum Ephesium modicum quid conati in Palaestina hi, quibus sacra veritas onerosa est, postea destiterunt, metuentes in illo et fidei libertatem, et constantiam animi, et hoc ipsum cogitantes, quod magis haeresis eorum et impietas prodi poterat, si sub vobis catholicis imperatoribus integrae et constantis fidei episcopum acrius inquietassent.

PL 13, 104A

だがパレスチナでは、聖なる真理を重荷とする者たちが、聖なるエフェシウスに対して少しばかり試みたが、のちに思いとどまった。彼のうちに信仰の自由と心の不屈を恐れ、また、公同の皇帝である諸君のもとで、完全で不屈の信仰の司教をいっそう激しく悩ませたなら、自分たちの異端と不敬がいっそう露わになりうるだろうと考えたからである。

Libellus precum ad imperatores 2.30.3

3

Ubi autem idem beatus Ephesius, invitatus fidelium litteris, in Africam navigavit, nobis apostolico more dans praeceptum, ut circa sanctam fraternitatem divinis et ecclesiasticis officiis incumberemus, id ipsum, sancta illic fraternitate poscente, egregius Turbo Eleutheropolitanae episcopus civitatis nostram exiguitatem despiciens, in nos coepit velle consummare, quod in sanctum Ephesium consummare non ausus est, nesciens quod Christi Dei gratia etiam minimissimis servulis ejus patrocinetur, maxime pro causa rectae fidei laborantibus.

PL 13, 104A

ところが、同じ祝福されたエフェシウスは、信徒たちの書簡に招かれてアフリカへ船出する際、使徒の流儀で我々に、聖なる兄弟団のもとで神と教会の務めに専念するよう命じた。そこの聖なる兄弟団もまさにそれを求めていたのだが、エレウテロポリス市の司教であるすぐれたトゥルボは、我々の取るに足りなさを侮って、聖なるエフェシウスに対しては成し遂げる勇気のなかったことを、我々に対して成し遂げようとし始めた。キリストなる神の恩寵が、そのいとも小さなしもべたちをも、とりわけ正しい信仰のために労する者たちを守ることを、知らなかったのである。

Libellus precum ad imperatores 2.30.4

4

Namque hic Turbo, postquam audivit quosdam se integrae fidei copulare, et per Dei gratiam rem veri crescere, nobis exitia minitatur, et turbat.

PL 13, 104B

このトゥルボは、何人かが完全な信仰に結びつき、神の恩寵によって真実の事柄が大きくなっていると聞くと、我々に破滅を脅かし、混乱を起こす〔turbat(混乱させる)はトゥルボ(Turbo)の名に掛けた言葉遊びである〕。

Libellus precum ad imperatores 2.30.5

5

Sed et Severi domus incendium minitatum veritati, qui tanto magis fidem Dei vindicat, quanto et Romano imperio fideliter militavit. Tentat quoque et sacram virginem Hermionem insequi: quam feminam quicumque didicit, ut aliquam de evangelicis feminis admiratus est.

PL 13, 104B

また彼は、真理に対して、セウェルスの家の焼き討ちをも脅しにかけた〔底本は minitatum で定動詞を欠く。minitatur(脅かす)の崩れと読み、veritati は脅しの向かう先と取った〕。セウェルスは、ローマ帝国に忠実に従軍していただけに、それだけいっそう神の信仰を擁護する。トゥルボは聖なる童貞女ヘルミオネをも迫害しようと試みる。この女性を知るに至った者は、福音書の女たちの誰かに驚嘆するのと同じように、彼女に驚嘆した。

Libellus precum ad imperatores 2.30.6

6

Sed et singulis quibusque tendit insidias, qui nobiscum sacrae communionis consortio copulantur: veluti nefas objiciens, ex lege illa Babyloniae, quod intra nostra domicilia, sine labe haereseos, et sine communione perfidiae, secundum evangelicas et apostolicas traditiones, desiderantibus fidelibus divina sacramenta celebramus.

PL 13, 104B

また彼は、我々と聖なる交わりの結びつきで結ばれている一人ひとりにも罠を張る。あたかもあのバビロニアの法に基づくかのように、我々が自分たちの家のうちで、異端の汚れなく、不信との交わりもなく、福音と使徒の伝承に従って、信徒たちの望むままに神の秘跡を行っていることを、罪悪であるかのようにとがめるのである。

Libellus precum ad imperatores 2.30.7

7

Simile enim furore et quondam Babylonii sanctum Danielem hostilibus odiis insecuti sunt, quod in sua domo Deum observantia divinae legis adoraret.

PL 13, 104C

実際、かつてバビロニア人たちも、同じような憤激をもって、聖なるダニエルを敵意ある憎しみで追い回した。彼が自分の家で、神の法の遵守により神を礼拝していたからである。

Libellus precum ad imperatores 2.30.8

8

Hic est Turbo, qui diaconus fuit Eutychii haeretici, sub quo beatus Lucifer Eleutheropolitanae civitatis patiebatur exsilium: qui et ipsum Luciferum, fidem libere vindicantem, multis atrocitatibus vehementer afflixit.

PL 13, 104C

これが、異端者エウテュキオスの助祭であったトゥルボである。祝福されたルキフェルは、このエウテュキオスのもとでエレウテロポリス市に流刑を受けていた。トゥルボはルキフェルその人をも、自由に信仰を擁護しているゆえに、多くの残虐をもって激しく苦しめた。