ファウスティヌスとマルケリヌスfl. 380s

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Libellus precum ad imperatores

Pars II, Caput XV 第II部 第XV章

Faustinus and Marcellinus · Libellus precum ad imperatores · PL 13, 93C · 13 sectiones

Libellus precum ad imperatores 2.15.1

1

An non Scripturae divinae impugnantur quando cum episcopis Filii Dei negatoribus pax Ecclesiae copulatur?

PL 13, 93C

教会の平和が、神の子を否む司教たちと結ばれるとき、神的な書物が攻撃されているのではないのか。

Libellus precum ad imperatores 2.15.2

2

Quis est enim, qui considerans vim divinae religionis, pacem perfidorum Deo placere confidat, nisi ut a Patribus decretum est, in laicorum se numerum tradant suae perfidiae dolentes?

PL 13, 93C

神的な宗教の力を考える者のうち、誰が、不信の者たちの平和が神に喜ばれると確信するだろうか。父祖たちが定めたとおりに、自分たちの不信を嘆いて平信徒の数に身を委ねるのでないかぎり。

Libellus precum ad imperatores 2.15.3

3

Sed esto, habeant pacem cum infidelibus: in quo tamen offendunt, in quo laedunt imperatores, in quo rempublicam vexant, qui divini contemplatione judicii hujusmodi pacem respuunt, quae sacrilegos recipit, praevaricatores fidei honorat, favet hypocritis, despicit veritatem, Christi Dei veri Filii negatores tamquam dominos Ecclesiae constituit, populum perfidiae labe contaminat, evertit Evangelium?

PL 13, 93D

だが、よかろう。不信の者たちと平和を保つがよい。それでも、神の裁きを思って、この種の平和を拒む者たちは、どこで罪を犯し、どこで皇帝たちを傷つけ、どこで国家を悩ませているというのか。この平和は、冒瀆の者たちを受け入れ、信仰の背信者たちを尊び、偽善者たちに好意を寄せ、真理を軽んじ、まことの神の子キリストを否む者たちをあたかも教会の主人であるかのように立て、民を不信の汚れで染め、福音を覆す。

Libellus precum ad imperatores 2.15.4

4

Hinc rei sumus, hinc sub nominis vestri auctoritate patimur persecutiones ab his episcopis, qui pro nutu prioris imperatoris haeresim vindicantes, contra fidem catholicam peccabant.

PL 13, 93D

ここに我々の罪があるとされ、ここから、諸君の名の権威のもとで、我々は迫害を被っている。迫害するのは、先の皇帝の意のままに異端を擁護し、公同の信仰に対して罪を犯していた、この司教たちである。

Libellus precum ad imperatores 2.15.5

5

Heu gemitus! iidem episcopi adversus fideles et catholicae fidei defensores catholicorum imperatorum jura praeponunt.

PL 13, 94A

ああ、嘆きよ。同じ司教たちが、信者たちと公同の信仰の擁護者たちに対して、公同の皇帝たちの法を持ち出すのである。

Libellus precum ad imperatores 2.15.6

6

Haec cum dolore omnium viscerum loquimur deflentes: non quod non sit fidelibus gloriosum, sub quolibet puero perpeti; sed quia tantus est stupor in saeculo, ut haec illorum tantis involuta perfidiis non agnoscatur impietas, ut nemo intelligat quomodo etiam regias aures semper inludunt in vexatione Christianorum et fidelium sacerdotum.

PL 13, 94A

我々はこれを、全身全霊の痛みとともに、涙して語る。信者たちにとって、どんな少年〔のような者〕のもとであれ〔puer は字義どおり「少年」。取るに足らぬ者の意か〕苦しみを耐え忍ぶことが栄光でないからではない。そうではなく、世における茫然があまりにも大きく、彼らのこの不敬が、これほどの不信に包まれているために見破られず、彼らがキリスト教徒と信仰ある司教たちを悩ますときにはつねに王の耳をも欺いていることを、誰も悟らないからである。

Libellus precum ad imperatores 2.15.7

7

Sed sub vocabulo pacis impietas tegitur, et speciosum nomen veritatis opponitur ad patrocinium perfidorum.

PL 13, 94A

しかし不敬は平和という名のもとに覆われ、真理という美しい名が、不信の者たちを庇護するために差し出される。

Libellus precum ad imperatores 2.15.8

8

Sed bene quod ipse Salvator virtutem suae pacis exposuit, ne quis simplici pacis vocabulo caperetur, et eam quicumque saeculi impietatibus copularet, dicens: Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis: non sicut hic mundus dat, ego do vobis (Joan., XIV, 27) .

PL 13, 94A

だが善いことに、救い主自身が、誰も平和という単純な言葉に捕らえられず、また誰もそれをこの世の不敬と結びつけぬよう、自分の平和の力を説き明かした。「私の平和を、私は汝らに残す。私の平和を、私は汝らに与える。この世が与えるようにではなく、私は汝らに与える」(ヨハネ14:27)。

Libellus precum ad imperatores 2.15.9

9

Pacem suam a mundi pace discrevit. Nam si haec pax Deo grata est quae in Ecclesiam recipit episcopos infideles, quid ergo opus est in persecutionibus aestus perpeti, carcerem sustinere, ire obviam gladiis, atque omnia genera suppliciorum mortisque tolerare; quandoquidem post negationem, post perfidiae sacrilegia, propter pacem hanc quam Deo placere confidunt, securus unusquisque infidelium, tamquam inlibatus, salvo episcopali honore suscipitur?

PL 13, 94B

彼は自分の平和を、この世の平和から分けた。実際、もし不信の司教たちを教会に受け入れるこの平和が神に喜ばれるなら、迫害のなかで灼熱に耐え、牢獄を忍び、剣に向かって進み、あらゆる種類の刑罰と死を耐える必要がどこにあるのか。否認ののち、不信の冒瀆ののち、神に喜ばれると彼らが確信するこの平和のゆえに、不信の者たちはみな、安全に、あたかも傷なき者のように、司教の栄誉もそのままに受け入れられるのだから。

Libellus precum ad imperatores 2.15.10

10

Vani jam secundum hanc assertionem et martyres judicandi sunt. Ad quos enim fructus poenas mortemque ferre maluerunt?

PL 13, 94B

この主張によれば、殉教者たちもすでにむなしいと判断されねばならない。実際、彼らは何の益のために、刑罰と死を耐えることをあえて選んだのか。

Libellus precum ad imperatores 2.15.11

11

Si enim qui metu persecutionis negaverunt Filium Dei non habent poenam, imo potius honorantur; nec martyres coronam passionis sperare debuerunt, imo potius pendant supplicia suae temeritatis. Hoc enim necesse est consequatur.

PL 13, 94C

なぜなら、迫害への恐れから神の子を否んだ者たちに罰がなく、それどころか尊ばれるなら、殉教者たちも受難の冠を望んではならず、むしろ自分たちの無謀の刑罰を払うべきことになる。これは必然的に帰結するからである。

Libellus precum ad imperatores 2.15.12

12

Non enim fieri potest, ut non ibi contraria judicentur. Nonne manifestum est ad quam vocem arctantur vocabulo pacis istius, vel quod pronuntiare cogantur, ut si negatores Filii Dei recte in honore corroborantur, credantur martyres tamquam pro sua temeritate puniri.

PL 13, 94C

そこで反対のことが裁かれずにすむはずがない。この平和という名によって、人々がどのような言葉に追い込まれるか、あるいは何を宣言するよう強いられるかは明らかではないか。すなわち、神の子を否んだ者たちが正しく栄誉のうちに固められるなら、殉教者たちはあたかも自分の無謀のゆえに罰せられたと信じられる、ということである。

Libellus precum ad imperatores 2.15.13

13

Sed absit: absit ut hoc admittat conscientia Christiana. Credimus enim Filio Dei pronuntianti: Qui me negaverit coram hominibus, et ego negabo eum coram Patre meo: et qui me confessus fuerit coram hominibus, ego confitebor eum coram Patre meo (Matth., X, 33) .

PL 13, 94C

しかし、それはあってはならない。キリスト教徒の良心がこれを認めることなどあってはならない。我々は、宣言する神の子を信じるからである。「人々の前で私を否む者を、私もまた私の父の前で否む。人々の前で私を告白する者を、私もまた私の父の前で告白する」(マタイ10:33)。