ファウスティヌスとマルケリヌスfl. 380s

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Libellus precum ad imperatores

Pars II, Caput XXIV 第II部 第XXIV章

Faustinus and Marcellinus · Libellus precum ad imperatores · PL 13, 99C · 9 sectiones

Libellus precum ad imperatores 2.24.1

1

Et tunc primum erubuit Damasus, quod inventus est judex, qui solus imperialia scripta piissime interpretans tueretur. Nam et hoc ipsum necessarium est, ut falsi cognomenti discutiamus invidiam, qua nos jactant esse Luciferianos.

PL 13, 99C

そしてこのとき初めて、ダマススは恥じ入った。皇帝の文書をただ一人、いとも敬虔に解釈して守る裁判官が見いだされたからである。実に、偽りの異名による憎悪、すなわち彼らが我々をルキフェル派だと言い立てるその憎悪を吟味することが、まさに必要である。

Libellus precum ad imperatores 2.24.2

2

Quis nesciat illius cognomentum tribui sectatoribus, cujus et nova aliqua doctrina transmissa est ad discipulos ex auctoritate magisterii?

PL 13, 99C

誰が知らないであろうか。異名とは、何か新しい教えを師としての権威によって弟子たちに伝えた、その人の名が、追随者たちに与えられるものだということを。

Libellus precum ad imperatores 2.24.3

3

Sed nobis Christus magister est: illius doctrinam sequimur, atque ideo cognomenti illius sacra appellatione censemur: ut non aliud jure dici debeamus quam Christiani, qui nec aliud sequimur, quam quod Christus per Apostolos docuit.

PL 13, 99C

しかし我々にはキリストが師である。我々はその教えに従い、それゆえその異名の聖なる呼び名によって数えられる。したがって我々は、正当にはキリスト教徒以外の名で呼ばれるべきではない。我々は、キリストが使徒たちを通じて教えたもの以外には従わないからである。

Libellus precum ad imperatores 2.24.4

4

Haereses autem ideo hominum appellationibus denotatae sunt, quia et hominum commenta tradiderunt. Perdit enim in se Christiani nominis appellationem, qui Christi non sequitur disciplinam.

PL 13, 99D

異端が人間の名で呼び表されてきたのは、人間の考案したものを伝えたからである。実際、キリストの教えに従わない者は、キリスト教徒という名の呼称を自らのうちに失う。

Libellus precum ad imperatores 2.24.5

5

Dicant nunc quid Lucifer novum docuerit, quod non ex Christi magisterio traditum est, quod non ab Apostolis discipulis Salvatoris transmissum est in posteros.

PL 13, 99D

ルキフェルが、キリストの教えから伝えられたものでも、救い主の弟子である使徒たちから後代に伝えられたものでもない、どんな新しいことを教えたのか、彼らに今、言わせよ。

Libellus precum ad imperatores 2.24.6

6

Et bene, quod libros scripsit ad Constantium, non ut plerique gloriam captans ingenii, sed divina testimonia aptissime congerens contra haereticos, et contra ipsum patronum haereticorum, ad divinam aemulationem pro Filii Dei amore succensus.

PL 13, 99D

そして、彼がコンスタンティウスに宛てて書物を書いたのも、よいことであった。それは、多くの者のように才知の栄光を求めてではなく、異端者たちに対して、また異端者たちの庇護者その人に対して、神の証言をこのうえなく適切に積み重ね、神の子への愛のゆえに神への熱意に燃え立ったからである。

Libellus precum ad imperatores 2.24.7

7

Denotent quid illic contrarium Scripturis, quid novum quasi haereticus scripsit. Quos quidem libros, cum per omnia ex integro ageret, suspexit et Athanasius, ut veri vindices, atque in Graecum stylum transtulit, ne tantum boni Graeca lingua non haberet.

PL 13, 100A

彼らに示させよ、そこに聖書に反するものが何か、異端者のように書かれた新しいものが何かあるかを。この書物は、あらゆる点で完全に論じていたので、アタナシオスもこれを真理の擁護者として仰ぎ、ギリシア語の文体に移した。これほどの善きものをギリシア語が持たぬことのないようにである。

Libellus precum ad imperatores 2.24.8

8

Parum est, quin etiam propriis litteris idem Athanasius eosdem libros praedicat, ut Prophetarum et Evangelistarum atque Apostolorum doctrinis et pia confessione contextos.

PL 13, 100A

それだけではない。同じアタナシオスは、自らの書簡でもこれらの書物を、預言者たち、福音書記者たち、使徒たちの教えと敬虔な告白とで織り上げられたものとして称えている。

Libellus precum ad imperatores 2.24.9

9

Et quamvis plurimis in eum laudibus erigatur, tamen non aequat ad meriti ejus praeconium, et quidem cum amplius laudare non posset: ita rerum supereminentia quaevis laudans lingua superatur.

PL 13, 100A

彼は彼に対して非常に多くの賛辞を連ねているが、それでも彼の功の称賛には及ばない。しかも、それ以上は称賛できなかったのである。事柄があまりに卓越しているので、どのような舌も、称賛しつつ及ばないのである。