Epistolae et decreta 8.0.1
Constantinus Caesar populo catholicae ecclesiae Alexandrinae salutem. Neque vestram sacram mentem latere arbitror, ideo Athanasium adorandae legis interpretem in Gallias missum esse, ne quo tempore sanguinolentorum hostium feritas sacro ejus capiti quam maxime immineret, implicitusque malorum collimitio, aliquid intolerandum, et cui remedium nullum esset, pateretur.
PL 13, 563Aカエサルのコンスタンティヌス〔2世〕が、アレクサンドリアの公同の教会の民に挨拶を送る。諸君の聖なる心にも明らかであろうと朕は思う。崇敬すべき法の解釈者アタナシオスがガリアに送られたのは、血に飢えた敵どもの残忍さが、いつかその聖なる頭上に最大限に迫り、悪の隣接〔collimitium は「境を接すること」の意。悪に取り囲まれることと取った〕に巻き込まれて、耐えがたく、救済の道もない何かを被ることのないようにするためであった。
Epistolae et decreta 8.0.2
Ad hanc igitur feritatem eludendam, tot faucibus inhiantium subtractus, ut sub me ageret jussus est.
PL 13, 563Bこの残忍さをかわすため、口を開けて待ち構える無数の喉から引き離されて、彼は朕のもとで過ごすよう命じられた。
Epistolae et decreta 8.0.3
Atque ita in hac urbe commoratus est, ut omnibus rebus necessariis abundaret, tametsi ejus reverenda virtus, divina ope fretus, onera asperioris fortunae vilipenderet.
PL 13, 563Bこうして彼はこの都市に滞在し、必要なものすべてが豊かに与えられた。もっとも、その尊敬すべき徳は、神の助けに支えられて、より苛酷な運命の重荷を軽んじていたが。
Epistolae et decreta 8.0.4
Jam cum imprimis vestrae in Deum pietati, suisque sedibus hunc episcopum dominus noster et pater Constantinus restituere vellet, et humana sorte praeventus, antequam hoc votum impleret, requieverit; ego mihi convenire puto, ut, suscepta voluntate sacrae memoriae imperatoris, id ipsum adimpleam quod ille non potuit.
PL 13, 563Bさて、我々の主にして父コンスタンティヌスは、何よりもこの司教を、神に向かう諸君の敬虔のもとへ、また彼自身の座へ復そうとしていたが、人の定めに先立たれて、この願いを果たす前に安息した。朕は、聖なる記憶の皇帝の意志を引き継ぎ、彼にできなかったそのことを自ら果たすのが、自分にふさわしいと考える。
Epistolae et decreta 8.0.5
Cum igitur Athanasius ad vestrum conspectum penetraverit, tunc demum intelligetis quantae apud nos reverentiae fuerit.
PL 13, 563Cゆえにアタナシオスが諸君の前に至ったとき、はじめて諸君は、彼が朕のもとでどれほどの敬意を受けていたかを悟るであろう。
Epistolae et decreta 8.0.6
Neque id mirum videri debet, si quid hujusmodi in ejus gratiam fecerim; ad hoc enim faciendum meam mentem et vestri desiderii imago, et species tanti viri instigavit. Divina providentia vos servet, dilecti fratres. Datum Treveris XV calendas Julias.
PL 13, 563C彼のためにこのようなことを朕がしたとしても、驚くべきことではない。これを行うよう朕の心を駆り立てたのは、諸君の願いの面影と、かくも偉大な人物の風貌であった。神の摂理が諸君を守るように、愛する兄弟たちよ。七月の朔日の十五日前〔六月十七日〕、トレウェリ〔トリーア〕に発した。