Epistolae et decreta 20.1.1
De neglectis praeceptis Gratianus queritur. Edicta adversus Ursinum jam ad Simplicium data. -- Ordinariorum sententiae judicum, aut quae temporum limes, aut contumaciae pronuntiatio, aut habitum coram patribus sanxit examen, nec a mediocri auctoritate labefactari atque convelli, nec a potentioribus, nec impudentibus pertimescunt.
PL 13, 584Aグラティアヌスは、無視された命令について嘆く。ウルシヌスに対する勅令は、すでにシンプリキウスに与えられている。――通常の裁判官たちの判決、すなわち期限の定めか、欠席の宣告か、当事者たちの面前で行われた審理〔底本は patribus(長老たち)。ミーニュの脚注は「おそらく partibus」とする。これに従う〕が確定したものは、凡庸な権威によっても、より有力な者によっても、恥知らずな者によっても、揺るがされ覆されることを恐れない〔pertimescunt の主語が定かでない。本文が崩れているらしく、上のように解した〕。
Epistolae et decreta 20.1.2
Nostra praecepta, per vestram negligentiam destituta, quae tandem poterit firmare sententia? quam quidem, dum despicitis, non excitetis ut longae tolerantiae in desperatos sumat effectum, et officium metus cogat agnosci.
PL 13, 584A我々の命令は、諸君の怠慢によって見捨てられているが、いったいどの判決がそれを確かなものにできようか。諸君はこれを軽んじるばかりで、奮い立たせることをしない。そうして、長い寛容ののちに、自暴自棄の者たちに効力を及ぼさせ、恐れによって職務を認めさせるようにはしないのである〔quam quidem 以下の係りは定かでない。上のように取った〕。
Epistolae et decreta 20.1.3
At nonne absurdius est quod Ursini jussit amentia, quam quod serenitas nostra mitibus persuasit edictis, ut omnes qui impios coetus profanata religione tentarent, vel ad centesimum Urbis milliare pellerentur, ubi pertinax furor ab obsequentibus destitutus in ejus tantum perniciem rueret, qui solus erraret; et ut condemnati judicio recte sentientium sacerdotum, reditum postea vel ad ecclesias quas contaminaverant non haberent, vel redintegrationem judicii frustra a nobis impudenti pervicacia precarentur?
PL 13, 584Aだが、我々の清明が穏やかな勅令で説いたこと、すなわち、宗教を瀆して不敬の集会を企てる者はみな、ローマ市から百マイルのところまで追い払い、頑迷な狂乱が従う者に見捨てられて、独りで迷う者自身の破滅にのみ向かうようにすること、また、正しく考える司教たちの裁定によって断罪された者が、のちに、汚した教会に戻る道を持たず、恥知らずな頑迷さをもって、裁判のやり直しを我々に求めても無駄であるようにすること。こうしたことよりも、ウルシヌスの狂気が命じたことのほうが不合理ではないか。
Epistolae et decreta 20.1.4
Repetat laudanda et spectata tua sinceritas, quales ad virum clarissimum Simplicium quondam vicarium litteras clementia nostra transmiserit, et desinat iterationem sperare mandati: quia pigendus mansuetudinis nostrae pudor est instaurare praeceptum.
PL 13, 584B貴官の称賛すべき、実証された誠実は思い起こすがよい。我々の寛仁が、かつての代官、最も高貴なるシンプリキウスに、どのような書簡を送ったかを。そして、命令が繰り返されることを期待するのをやめよ。我々の温厚にとって、命令を改めて出すことは恥ずべきことだからである。