諸家337–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae et decreta

Documentum XII 第XII項

Various · Epistolae et decreta · PL 13, 566C · 18 sectiones

Epistolae et decreta 12.0.1

1

[0565] Dei jussui, tuoque pio edicto parentes quae olim dogmatibus tradita ita esse, ut tradita sunt, nostris suffragiis stabilienda judicavimus.

PL 13, 566C

神の命令と、陛下の敬虔な勅令に従い、かつて教えとして伝えられたことが、伝えられたとおりであるべきだと、我々は我々の賛同によって確立すべきものと判断した。

Epistolae et decreta 12.0.2

2

Nam Ariminum ex omnibus ad occidentem positis civitatibus in unum convenimus, ut fides catholicae Ecclesiae cognosceretur, et qui alterius opinionis essent, manifesti fierent.

PL 13, 566C

じっさい、我々は西方に置かれたすべての都市からアリミヌムに一堂に会した。公同の教会の信仰が知られ、別の見解をもつ者が明らかになるようにである。

Epistolae et decreta 12.0.3

3

Ibique post longam deliberationem optima visa est ea fides, quae hactenus usque a priscis temporibus perduravit, quam et prophetae, et evangelistae, et apostoli per Dominum nostrum Jesum Christum praedicarunt, qui est tui imperii custos, et tuae valetudinis defensor.

PL 13, 566C

そこで、長い審議ののち、太古から今日まで存続してきたその信仰が最善と見えた。預言者たち、福音書記者たち、使徒たちが、我々の主イエス・キリストを通して宣べ伝えた信仰であり、このキリストは陛下の帝国の守り手、陛下の健康の擁護者である。

Epistolae et decreta 12.0.4

4

Statutum est igitur, ut eam retinentes coleremus, et colentes usque ad finem conservaremus.

PL 13, 566C

ゆえに、それを保って敬い、敬って最後まで守り通すと定められた。

Epistolae et decreta 12.0.5

5

Indecens enim et nefarium, aliquid ex recte et juste decretis, et ex Nicaeae publice cum illustrissimo principe Constantino patre tuo per accuratam deliberationem constitutis immutare velle, in quibus tanta doctrina est et prudentia, ut ea ubique depraedicata ad omnium aures animosque pervenerit, quae sola hostis et interfectrix Arianae haereseos, et per quam non illa sola, sed reliquae haereses sublatae sunt: in qua certe et addere aliquid, temerarium est; et auferre, periculosum: quorum si alterutrum fiat, erit hostibus quidlibet agendi libera facultas.

PL 13, 566C

じっさい、正しく公正に定められたことのうち、またニカイアで、いとも輝かしい君主、陛下の父コンスタンティヌスとともに公に、綿密な審議によって定められたことのうち、何かを変えようと望むのは、不作法で不敬である。そこには非常に大いなる教えと慎慮があり、至る所で宣べ伝えられて万人の耳と心に届いたからである。これのみがアレイオス派の異端の敵にして殺し手であり、これによってその異端だけでなく、残りの異端も除かれた。これに何かを加えることは無謀であり、取り去ることは危険である。そのどちらがなされても、敵どもには何でもなしうる自由な余地が生じるであろう。

Epistolae et decreta 12.0.6

6

De damnatione Ursacii et Valentis. --Atque ea de causa Ursacius et Valens, jampridem socii et astipulatores Ariani dogmatis, a nostra communione, sententia data, segregati fuere: quam ut denuo recuperarent, de peccatis suis, in quibus se conscios agnoscebant, poenitentiam veniamque postularunt ut eorum syngraphae testantur: et ob id illis venia gratiaque delictorum facta est.

PL 13, 567A

ウルサキウスとウァレンスの断罪について。――こうした理由で、ウルサキウスとウァレンスは、久しくアレイオス派の教えの仲間であり支持者であったため、判決が下されて、我々の交わりから切り離された。彼らは、その交わりを再び取り戻すために、自らが自覚していた罪について悔い改めと赦しを求めた。彼らの誓約書〔syngraphae は自筆の証書の意〕が証するとおりである。それゆえ彼らには、過ちの赦しと好意が与えられた。

Epistolae et decreta 12.0.7

7

Haec autem per id temporis facta sunt, cum Mediolani synodus in consessum ibat, praesentibus ibidem Romanae Ecclesiae presbyteris: fuitque proinde nobis persuasissimum, iniquum esse, cum imperator Constans ab obitu suo dignus omni memoria hanc fidem omni cura et diligentia conscriptam promulgarit, tum demum ex quo ille baptizatus, ex hominibus in requiem sibi debitam translatus est, aliquid novi in ea fide moliri velle, et tot sanctos confessores et martyres hujus placiti scriptores auctoresque contemnere, qui pro veteri lege, rituque Ecclesiae, in ea sententia permansere: quorum fidem Deus per Dominum Jesum Christum in tempora tui imperii contulit: per quem ita late regnas, ut etiam nostro orbi imperes.

PL 13, 567A

これらは、ミラノで教会会議が開会に向かっていた頃になされ、そこにはローマの教会の司祭たちが居合わせていた。それゆえ我々は、次のことが不当であると固く確信した。皇帝コンスタンス――その死後もあらゆる記憶に値する――がこの信仰をあらゆる配慮と勤勉をもって文書に記して公布し、さらに洗礼を受けて、人々のうちから自らに定められた安息へ移されたのち、この信仰に何か新しいことを企てようとし、この決定の著者にして創始者であるあまたの聖なる告白者や殉教者を、軽んじようとすることは〔cum ... tum ... の構文が取りにくく、このように解した〕。彼らは古い法と教会の儀礼のために、その見解にとどまった者たちである。その信仰を、神は主イエス・キリストを通して、陛下の帝国の時代にもたらした。陛下はキリストを通して、我々の世界をも支配するほど広く統治している。

Epistolae et decreta 12.0.8

8

De inconstantia Ursacii et Valentis. --Verum denuo miseri isti deplorati animi, nefario ausu, impiae sententiae sese praecones ostendunt, et omnia veritatis decreta convellere nituntur.

PL 13, 567B

ウルサキウスとウァレンスの変節について。――しかし、これら哀れな、心の嘆かわしい者たちは、再び、不敬の大胆さをもって、不信心な見解の宣伝者として名乗りを上げ、真理のあらゆる定めを覆そうと努めている。

Epistolae et decreta 12.0.9

9

Eo enim tempore, quo pro tuo edicto synodus cogebatur, ipsi fraudis suae consilia denudarunt: conati enim sunt per vafriciem et tumultum, cum sociis istius factionis, Germinio, Auxentio, Caio, contentiones discordiasque seminantibus, novas res facere.

PL 13, 567C

じっさい、陛下の勅令によって教会会議が召集されたまさにそのとき、彼らは自らの欺瞞の企てをあらわにした。狡猾と騒擾によって、この党派の仲間であるゲルミニウス、アウクセンティウス、ガイウスが争いと不和をまき散らすなか、新しいことを起こそうと試みたのである。

Epistolae et decreta 12.0.10

10

Quorum doctrina una eademque omne genus blasphemiarum superat. Ubi autem viderent, non esse ibi homines ejusdem studii, neque illorum pravis sententiis astipularentur, in nostrum consilium se transtulerunt, ut viderentur aliud quippiam scribere: sed ipsi non ita diu postea animum suum ostenderunt.

PL 13, 567C

彼らの教えは、まったく同じであり、あらゆる種類の冒瀆を凌ぐ。だが、そこには同じ熱意の者がおらず、自分たちの歪んだ見解に賛同する者もいないと見るや、我々の決議の側に身を移し、別のことを書くかのように見せた。しかし彼ら自身は、その後ほどなくして自分の心を示した。

Epistolae et decreta 12.0.11

11

Ne igitur res ecclesiasticae in easdem molestias cadant, neve turbatio et tumultus denuo omnia involvat et confundat; constanter visum est, olim decreta pro legitimis inconcusse servanda, et istos a nostra communione submovendos esse.

PL 13, 567C

ゆえに、教会の事柄が同じ苦難に陥らず、混乱と騒擾が再びすべてを巻き込み混乱させないよう、断固として、かつて定められたことを合法のものとして揺るぎなく守り、彼らを我々の交わりから遠ざけるべきだと決した。

Epistolae et decreta 12.0.12

12

De legatione ad Constantium missa. --Atque ideo legatos nostros ad tuam aequitatem misimus, qui tibi sententiam synodi ex epistola ostenderent: idque legatis nostris ante omnia mandatum est, ut veritatem priscis et justis rerum allegationibus probarent, et tuae sanctitati ostenderent, quod non, quemadmodum Ursacius et Valens inquiunt, pax futura sit, si aliqua ex rebus justis subvertantur.

PL 13, 567D

コンスタンティウスのもとへ遣わされた使節について。――そこで我々は、陛下の公正のもとへ我々の使節を送り、書簡によって教会会議の決議を陛下に示させた。使節たちには何よりもまず、古く正当な事柄の申し立てによって真理を証明し、また、ウルサキウスとウァレンスが言うように、正当なものの何かが覆されるなら平和が来るのではないことを、陛下の聖性に示すよう命じられた。

Epistolae et decreta 12.0.13

13

Nam quomodo pacifice agere poterunt, qui pacem tollunt? sed potius inde contentionem turbationemque tum reliquis civitatibus, tum Romanae urbi oborituras esse.

PL 13, 567D

じっさい、平和を取り去る者たちが、どうして平和的にふるまいうるか。むしろそこから、残りの諸都市にも、ローマ市にも、争いと混乱が起こるであろう。

Epistolae et decreta 12.0.14

14

Quapropter supplicamus tuae humanitati, ut benignis auribus et sereno vultu nostros legatos intuearis, neque ad contumeliam mortuorum aliquid novi induci permittas, sed nos sinas in institutis decretisque majorum permanere, quos magno ingenio, prudentia, et Spiritu sancto omnia fecisse asseveravimus.

PL 13, 569A

それゆえ我々は陛下の人情に懇願する。好意ある耳と穏やかな顔で我々の使節を見、死者たちを辱めるために何か新しいことが持ち込まれるのを許さず、我々が先人たちの定めと決議にとどまることを許していただきたい。先人たちは、大いなる才知と慎慮と聖なる霊によって、すべてを成したと我々は断言してきた。

Epistolae et decreta 12.0.15

15

Certe res novae quas isti moliuntur, credentibus incredulitatem, incredulis credulitatem inducunt.

PL 13, 569A

まことに、彼らが企てる新奇なことは、信じる者には不信を、信じない者には信を、もたらす。

Epistolae et decreta 12.0.16

16

Episcopi petunt missionem. --Iterum te nostris supplicationibus convenimus, ut jubeas episcopos peregre commorantes, quos et gravitas aetatis et paupertas affligit, quam facillime in patriam deduci; ne ecclesiae, absentibus episcopis, desertae relinquantur.

PL 13, 569A

司教たちが帰郷の許可を求める。――我々は再び懇願をもって陛下に近づく。異国に滞在する司教たちのうち、年齢の重さと貧しさに悩む者たちを、できるかぎり容易に故郷へ連れ戻すよう命じてほしい。司教たちが不在のまま、諸教会が見捨てられたまま残されることのないようにである。

Epistolae et decreta 12.0.17

17

Id quoque nostris precibus addimus, quo nihil desit rerum priscarum, nihilque exuberet, sed omnia firma maneant, usque a temporibus beati patris tui in hodiernum diem observata; ne nos posthac vexari, et a nostris dioecesibus segregari permittas; sed ut episcopi cum suis populis pacem ad preces cultusque divinos et otium habeant, orantes pro tuo imperio, salute, et pace, quam tibi in perpetuum divinitas largiatur.

PL 13, 569A

我々はこのことも願いに加える。古来のもののうちに何も欠けず、何も余らず、陛下の祝福された父の時代から今日まで守られてきたすべてが、堅く保たれるように。今後、我々が煩わされ、我々の司教区から切り離されることを許さず、司教たちがそれぞれの民とともに、祈りと神への礼拝のための平和と静穏を持ち、陛下の帝国と安泰と平和のために祈るようにしてほしい。その平和を、神性が陛下に永遠に与えるように。

Epistolae et decreta 12.0.18

18

Nostri porro legati subscriptiones, salutationesque episcoporum afferunt, qui tuam sanctitatem de hac causa ex ipsis sacris litteris edocebunt.

PL 13, 569B

さらに我々の使節は、司教たちの署名と挨拶を携えている。彼らは、聖なる文書そのものによって、この件について陛下の聖性に教えるであろう。