諸家337–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae et decreta

Documentum XVII 第XVII項

Various · Epistolae et decreta · PL 13, 574A · 21 sectiones

Epistolae et decreta 17.0.1

1

[0573] Dominis fratribus religiosissimis Rufiano, Palladio, Severino, Nichae, Heliodoro, Romulo, Muciano, et Stercorio, Germinius in Domino salutem.

PL 13, 574A

最も敬虔なる主、兄弟であるルフィアヌス、パラディウス、セウェリヌス、ニカ、ヘリオドルス、ロムルス、ムキアヌス、ステルコリウスへ。ゲルミニウスから、主において挨拶を送る。

Epistolae et decreta 17.0.2

2

Vitalis nunc militantis in officio sublimis praefecturae relatione comperimus, desiderare sanctitatem vestram significari vobis aperte, quid est quod de fide nostra Valenti, Ursacio, Gaio et Paulo displiceat.

PL 13, 574A

いま高官の長官府の職務に就いているウィタリスの報告によって、我々は次のことを知った。ウァレンス、ウルサキウス、ガイウス、パウルスが我々の信仰のどの点を不満としているのかを、諸君の聖性が、諸君に明らかに知らせてほしいと望んでいる、と。

Epistolae et decreta 17.0.3

3

Necessarium duxi his litteris patefaciendum sanctitati vestrae, et id quod in vobis ipsis ab initio esse confido, dicere, nos hoc quod a patribus traditum accepimus, et divinis scripturis, quod semel didicimus et quotidie docemus, Christum Dei Filium Dominum nostrum per omnia Patri similem, excepta innativitate, Deum de Deo, lumen de lumine, virtutem de virtute, integrum de integro, perfectum de perfecto, ante saecula et ante universa, quae intelligi vel dici possunt, genitum, cujus nativitatem nemo scit nisi solus Pater, ipso Filio asserente: Quia nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI) : per quem facta sunt omnia, sine quo factum est nihil (Joan. I) , secundum divinas voces ipsius Salvatoris nostri Filii dicentis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V) .

PL 13, 574A

私は、この書簡によって諸君の聖性に明らかにするのが必要だと考えた。そして、諸君自身のうちに初めからあると私が確信していることを、次のように述べる。すなわち我々は、父祖から伝えられたものとして、また神の文書から、一度学び、日々教えていることとして、こう受け入れている。神の子、我々の主キリストは、生まれざることを除いてあらゆる点で父に似ており、神からの神、光からの光、力からの力、欠けるところなきものからの欠けるところなきもの、完全なものからの完全なものであり、諸々の世の前に、また理解され語られうるすべてのものの前に生まれた。その誕生を知る者は、ただ父のほかには誰もいない。子自身がこう断言しているとおりである。「父のほかに子を知る者はなく、子と、子が示そうと望む者のほかに父を知る者もない」(マタイ11)。この子を通してすべては造られ、この子なしには何一つ造られなかった(ヨハネ1)。我々の救い主、その子自身の神的な言葉に従えば、こう言っている。「我が父は今に至るまで働いている。我も働く」(ヨハネ5)。

Epistolae et decreta 17.0.4

4

Et iterum: Quaecumque enim Pater facit, haec et similiter Filius facit (Ibidem). Et iterum: Ego et Pater unum sumus. Et iterum: Qui me vidit, vidit et Patrem.

PL 13, 574A

また、こうも言う。「父が行うことは何であれ、子もまた同様に行う」(ヨハネ5)。また、「我と父とは一つである」。また、「我を見た者は、父をも見たのである」。

Epistolae et decreta 17.0.5

5

Et iterum: Quo modo Pater vitam habet a semetipso, ita dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. XIV) . Et iterum: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita et Filius quod vult, vivificat. Et iterum: Creditis in Deum, et in me credite (Joan. V) .

PL 13, 574A

また、こうも言う。「父が自らのうちに命を持つように、子にも自らのうちに命を持つことを与えた」(ヨハネ14)〔底本の引照のまま。この句はヨハネ5:26〕。また、「父が死者を起こして生かすように、子もまた望む者を生かす」。また、「汝らは神を信じている。我をも信ぜよ」(ヨハネ5)〔底本の引照のまま。この句はヨハネ14:1〕。

Epistolae et decreta 17.0.6

6

Et iterum: Neque enim Pater judicat quemquam; sed omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem.

PL 13, 574A

また、こうも言う。「父は誰をも裁かず、すべての裁きを子に与えた。すべての者が、父を敬うように子を敬うためである」。

Epistolae et decreta 17.0.7

7

Et iterum cui Pater dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I) : nec dixit, ad imaginem tuam, vel ad imaginem meam, ne aliquam dissimilitudinem in Filii sui divinitate demonstraret, sed propterea conjunxit ad imaginem et similitudinem nostram, ut Filium suum sibi similem per omnia Deum manifestaret.

PL 13, 574A

また、〔子は〕父が「我々の像に、我々に似せて人を造ろう」(創世記1)と語りかけた相手である。父は「汝の像に」とも「我の像に」とも言わなかった。自らの子の神性に何らかの似ていなさを示すことのないようにするためである。そうではなく、だからこそ「我々の像に、我々に似せて」と結び合わせたのであって、それは自らの子が、あらゆる点で自らに似た神であることを明らかにするためであった。

Epistolae et decreta 17.0.8

8

Iterum Evangelista: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate (Joan. I) .

PL 13, 574A

さらに福音書記者はこう言う。「我々は彼の栄光を見た。父からの独り子の栄光とも言うべきもので、恩寵と真理に満ちていた」(ヨハネ1)。

Epistolae et decreta 17.0.9

9

Et Apostolus ad Corinthios: In quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non refulgerent illuminatione evangelii gloriae Christi, quae est imago Dei (II Cor. IV) .

PL 13, 574A

また、使徒はコリントの人々に宛ててこう言う。「彼らにあっては、この世の神が不信の者たちの心を盲目にし、神の像であるキリストの栄光の福音の輝きが照らし出すことのないようにした」(二コリント4)。

Epistolae et decreta 17.0.10

10

Et iterum idem Apostolus: Et transtulit nos in regno Filii charitatis, in quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae (I Thess. I) .

PL 13, 574B

また、同じ使徒はこう言う。「そして、我々をその愛の子の王国へと移した〔底本は Filii charitatis。ミーニュの脚注は charitatis のあとに suae を補う〕。この子において我々は贖いと罪の赦しを得ている。この子は見えざる神の像、すべての被造物に先立って生まれた者である」(一テサロニケ1)〔底本の引照のまま。この句はコロサイ1:13-15〕。

Epistolae et decreta 17.0.11

11

Et iterum idem Apostolus: Hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, se esse aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus (Philip. IV) .

PL 13, 574B

また、同じ使徒はこう言う。「汝らのうちに、キリスト・イエスのうちにもあった思いを抱け。彼は神の形のうちにありながら、神と等しくあることを奪い取るべきものとは考えず、かえって自らを空しくし、僕の形を取って、人間と同じさまになった」(フィリピ4)〔底本の引照のまま。この句はフィリピ2:5-7〕。

Epistolae et decreta 17.0.12

12

Quis non intelligat, quia quemadmodum secundum servi formam vera fuit caro nostra in Christo, ita et in Dei forma vera sit divinitas Patris in Filio?

PL 13, 574B

我々の肉が僕の形に従ってキリストにおいて真実であったように、神の形においても父の神性が子において真実であることを、誰が理解しないだろうか。

Epistolae et decreta 17.0.13

13

Et iterum: Videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa hujus mundi, et non secundum Christum, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (II Coloss. II, 8) .

PL 13, 574B

また、こうも言う。「用心せよ。哲学と空しい欺きによって、人間の伝承に従い、この世の諸要素に従って、キリストに従わないやり方で、汝らを惑わす者がないように。キリストのうちには、神性の充満のすべてが体をもって宿っているからである」(コロサイ2:8)〔底本は II Coloss. II, 8 と刷る。コロサイ書は一つしかない〕。

Epistolae et decreta 17.0.14

14

Si ergo omnis plenitudo divinitatis inhabitat in Christo, jam non ex parte similis, et ex parte dissimilis, sicut nunc asserunt, qui propter contentionem suae libidinis retrorsum abeuntes, semetipsos a nobis avertunt.

PL 13, 574C

そうであれば、神性の充満のすべてがキリストのうちに宿っている以上、〔キリストは〕もはや、一部は似ており一部は似ていないのではない。いま彼らが主張しているのとは違うのである。彼らは自らの欲望への固執のために後ろへ退き、我々から自分自身を遠ざけている〔底本は文が完結せず、「…と言うことはできない」に当たる語を欠くらしい。上のように補って解した〕。

Epistolae et decreta 17.0.15

15

Nam quod putant se pro magno de divinis scripturis proferre, ut dicant, Christum facturam et creaturam: e contrario nos secundum scripturas dicimus, et viam, et januam, et lapidem offensionis, et petram scandali, et fundamentum, et brachium, et manum, et sapientiam, et verbum, et agnum, et ovem, et pastorem, et sacerdotem, et vitam, et diem, et alia.

PL 13, 574C

というのも、彼らが神の文書から大きな論拠として持ち出していると思い込んでいること、すなわちキリストは造られたもの、被造物だと言うことについて、我々はこれと反対に、聖書に従って、キリストを道、門、つまずきの石、妨げの岩、土台、腕、手、知恵、言葉、子羊、羊、羊飼い、祭司、命、日、そのほかとも言うのである。

Epistolae et decreta 17.0.16

16

Sed haec omnia sic intelligimus et dicimus, ut virtutes et operationes Filii Dei intelligamus, non ut divinam ejus ex Patre nativitatem hujuscemodi nominibus comparemus, quia ex nihilo omnia per Filium facta sunt, Filius autem non ex nihilo, sed ex Deo Patre est genitus.

PL 13, 574C

しかし我々はこれらすべてを、神の子の力と働きを理解するものとして理解し、語っているのであって、子の父からの神的な誕生を、この種の名と同列に置くのではない。すべては子を通して無から造られたが、子は無からではなく、神である父から生まれたからである。

Epistolae et decreta 17.0.17

17

Valentis vafricies notata. -- Miror autem praedictum Valentem aut oblitum esse, aut certe subdole dissimulare, quid in praeteritum gestum definitumque sit.

PL 13, 574D

ウァレンスの狡猾が指摘される。――前述のウァレンスは、過去に行われ決定されたことを、忘れたのか、さもなくば狡猾にとぼけているのか、私は不審に思う。

Epistolae et decreta 17.0.18

18

Nam sub bonae memoriae Constantio imperatore quando inter quosdam coeperat esse de fide dissensio, in conspectu ejusdem imperatoris praesentibus Georgio episcopo Alexandrinae ecclesiae, Pelusinorum, Basilio episcopo tunc Anquiritano, praesente etiam ipso Valente et Ursacio, et in ea pravitate, post habitam usque in noctem de fide disputationem, et ad certam regulam perductam, Marcum ab omnibus nobis ejectum fidem dictasse, in qua fide sic conscriptum est: Filium similem Patri per omnia, ut sanctae dicunt, et docent scripturae: cujus integrae professioni consensimus omnes, et manu nostra subscripsimus.

PL 13, 574D

というのも、良き記憶の皇帝コンスタンティウスのもとで、信仰について一部の者たちの間に不一致が生じ始めたとき、同じ皇帝の御前で、アレクサンドリア教会の司教ゲオルギオス、ペルシオン〔の司教〕、当時アンキュラの司教であったバシレイオス、またウァレンスとウルサキウス自身も同席し、また小生も同席して〔底本は in ea pravitate(この曲がった立場のなかで)。ミーニュの脚注は mea parvitate(小生)とする。これに従う〕、夜に至るまで信仰について論議がなされて確かな規範に導かれたうえで、我々みなから選ばれた〔底本は ejectum(追放された)。ミーニュの脚注の異読 electum に従う〕マルクスが信仰を書き取らせたのである。その信仰には次のように書かれている。「聖なる書が語り教えるとおり、子はあらゆる点で父に似ている」。この完全な表明に我々はみな同意し、自らの手で署名した。〔底本の Pelusinorum の前後は、司教の名が欠けているらしく、上のように解した〕

Epistolae et decreta 17.0.19

19

Si autem nunc aliquid spiritus hujus mundi suggerit, ex aperto adhuc scire non possumus. Nam, ut nos professi sumus de scripturis, per omnia similem Filium Patri excepta innativitate, exponant et illi de scripturis, quemadmodum parte similis sit, parte dissimilis.

PL 13, 575A

もしいま、この世の霊が何かを吹き込んでいるとしても、我々にはまだそれが明らかには分からない。というのも、我々が聖書に基づいて、子は生まれざることを除いてあらゆる点で父に似ていると表明したように、彼らもまた聖書に基づいて、子がどのように一部は似ており一部は似ていないのかを説明すべきだからである。

Epistolae et decreta 17.0.20

20

Et ideo, fratres dilectissimi, haec intrepidanter et sine mora vestrae dilectionis ad conscientiam, per Cyriacum officialem, cujus prima inventa occasio est post Carinium diaconum, quem ad vos misi, professionem destinavi, ut per vestram quoque vigilantissimam devotionem apud Deum, universae fraternitati intimetur, ne quis fallacia diaboli laqueis ignorans implicetur.

PL 13, 576A

それゆえ、最も愛する兄弟たちよ、これを恐れることなく遅れることなく、諸君の愛の知るところとするため、役人キュリアクスを通じて、表明を送った。彼は、私が諸君のもとへ遣わした助祭カリニウスのあとで最初に見つかった便である。諸君の最も目覚めた献身によっても、神のもとで全兄弟団に知らされ、誰も悪魔の欺きの罠に知らずに絡め取られることのないようにするためである。

Epistolae et decreta 17.0.21

21

Jam vestrae est unanimitatis rescribere mihi, quid vobis sanctus Spiritus suggerat. Sane intimo charitati vestrae, me huic epistolae, propterea quod manus dolerem, subscribere non potuisse: subscribendum autem mandasse fratribus et compresbyteris nostris Innocentio, Octavio, et Catulo.

PL 13, 576A

いまや、聖なる霊が諸君に何を吹き込むかを、私に書き返すのは、諸君の一致に属することである。なお、諸君の愛に知らせておくが、私は手が痛んだため、この書簡に署名することができなかった。そこで、我々の兄弟にして同僚司祭であるインノケンティウス、オクタウィウス、カトゥルスに、署名するよう命じた。