Epistolae et decreta 21.2.1
Ne sinat imperator Ursinum sibi obrepere. -- Aliud est quo magis angimur, de quo, quoniam convenimus, fuit rite tractandum, ne totum corpus posset Ecclesiae toto orbe diffusum et universa turbare.
PL 13, 588A皇帝は、ウルシヌスが自らに忍び寄ることを許してはならない。――我々がいっそう苦しむ別の事柄がある。我々が集まった以上、それについては正しく取り扱われるべきであった。〔ウルシヌスが〕全世界に広がる教会の全体、そしてすべてのものを乱すことのないようにするためである。
Epistolae et decreta 21.2.2
Nam licet frequenter compererimus Ursinum non potuisse obrepere pietati vestrae, quamvis quietum nihil esse patiatur, et inter tot bellicas necessitates obreptio importuna tentetur: tamen ne sancta mens vestra animique tranquillitas, quae omnibus consulere gestit, importuni hominis simulata adulatione flectatur, deprecandos vos et obsecrandos, si dignanter ducitis, aestimamus: non solum praecaventes futura, sed etiam praeterita, quae jam ipsius temeritate gesta sunt, perhorrescentes.
PL 13, 588Bというのも、ウルシヌスが陛下らの敬虔に忍び寄ることはできなかったと、我々はしばしば確かめてきたし、彼は何一つ静かなままにはしておかず、これほどの戦時の必要のなかで、厄介な騙し取りが試みられてもいるが、それでも、すべての者に配慮することを望む陛下らの聖なる心と心の平静が、厄介な者の偽りの追従によって曲げられることのないように、陛下らを懇願し切願すべきだと、〔陛下らが〕お認めくださるならば、我々は考える。将来を警戒するだけでなく、すでに彼自身の軽率によってなされた過去のことをも、戦慄しつつ思い返しているのである。
Epistolae et decreta 21.2.3
Nam si aliquam viam nactus fuerit audaciae, quid non ille confundat? Sed si unius miseratio inflectere potest; multo magis vos precatio omnium moveat sacerdotum.
PL 13, 588Bというのも、もし彼が大胆さの何らかの道を得たなら、いったい彼は何を混乱させずにおくだろうか。だが、一人の憐れみが心を動かしうるのなら、すべての司教たちの祈願は、陛下らをはるかに動かすに違いない。
Epistolae et decreta 21.2.4
Quis enim nostrum ei communionis societate jungetur, cum indebitum sibi gradum usurpare conatus sit, nec jure ad eum potuerit pervenire; et quem importune affectavit, importunissime repetere moliatur?
PL 13, 588B実際、我々のうちの誰が、彼と交わりの結びつきで結ばれようか。彼は自らにふさわしくない地位を奪おうと企て、法によってそこに至ることもできなかったのに、厄介にも求めたものを、いっそう厄介にも取り戻そうと企てているのだから。