諸家337–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae et decreta

Documentum IV 第IV項

Various · Epistolae et decreta · PL 13, 560C · 5 sectiones

Epistolae et decreta 4.0.1

1

[0559] Victor Constantius, Maximus, Augustus, episcopis et presbyteris catholicae Ecclesiae, salutem.

PL 13, 560C

勝利者コンスタンティウス・マクシムス・アウグストゥスが、公同の教会の司教たちと司祭たちに、挨拶を送る。

Epistolae et decreta 4.0.2

2

Non est derelictus a Dei gratia reverendissimus Athanasius, tametsi ad breve tempus humanae probationi subjectus fuerit: justum enim debitumque jam ab omnia ferente et sustinente Providentia calculum retulit, eo quod et voluntate Optimi, et judicio nostro, patriam et ecclesiam, quam antea divino nutu possedit, recipiat: ad quem congruentia enim a nostra humanitate perferri oportet: adeo ut omnia, quae antea contra eos, qui cum eo communionem celebrarunt, decreta fuere, oblivioni tradi velim; omnisque deinceps suspicio contra aboleatur; et immunitas, quam olim habuere ipsius clerici, firma illis et rata (prout decet) conservetur.

PL 13, 560C

いとも尊敬すべきアタナシオスは、神の恩寵に見捨てられはしなかった。短い間、人間の試練に服したとはいえ。すべてを担い耐える摂理から、正当で当然の評決をすでに受け取ったのである。最善なる者〔Optimus。神を指すと取った〕の意志と朕の判断によって、かつて神の意向によって所有していた故郷と教会を、取り戻すからである。彼に対しては、ふさわしいものが朕の人情によって届けられねばならない。それゆえ、朕は、以前に、彼と交わりを持った者たちに対して定められたいっさいのことが、忘却に委ねられることを望む。以後、彼らに対するあらゆる疑いが廃されるように。また、彼の聖職者たちがかつて持っていた免除が、彼らのために堅く、有効に、相応しく保たれるように。

Epistolae et decreta 4.0.3

3

Quin et hoc quoque ejus gratia adjici, aequum arbitrati sumus, ut apud universos sacri ordinis viros promulgetur, cunctis qui Athanasio adhaesere datam esse securitatem, sive episcopi, sive clerici sint.

PL 13, 560C

さらに、彼のために次のことを加えるのが公正だと判断した。すなわち、聖なる階級の者すべてのあいだに、アタナシオスに付き従ったすべての者に、司教であれ聖職者であれ、安全が与えられたことが公布されるようにということである。

Epistolae et decreta 4.0.4

4

Abunde enim argumenti erit, unumquemque eorum probi animi esse, vel eo solo quod Athanasio consociati fuere.

PL 13, 560C

彼らの一人ひとりが善良な心の者であることは、アタナシオスと結びついていたというそれだけで、十分な論拠となるからである。

Epistolae et decreta 4.0.5

5

Quicumque enim meliori et judicio et factione hujus communionem elegerunt, hos omnes jussimus ad exemplar superioris Providentiae, et secundum nostram voluntatem, ut gratia ab optimo Deo tributa securiter perfruantur. Deus vos servet.

PL 13, 560C

じっさい、より善い判断と党派によって、この者との交わりを選んだ者はすべて、上なる摂理の模範に倣い、朕の意志に従い、最善の神から与えられた恩寵を安全に享受するように、朕は命じた。神が諸君を守るように。