Epistolae et decreta 20.6.1
Judiciorum ecclesiasticorum ordo, quo contumaces reprimantur. -- Volumus autem, ut quicumque judicio Damasi, quod ille cum consilio quinque vel septem habuerit episcoporum, vel eorum, qui catholici sunt, judicio vel concilio condemnatus fuerit, si injuste voluerit ecclesiam retentare, ut qui evocatus ad sacerdotale judicium per contumaciam non ivisset; aut ab illustribus viris praefectis praetorio Galliae atque Italiae, sive a proconsulibus, vel vicariis, auctoritate adhibita, ad episcopale judicium remittatur, vel ad urbem Romam sub prosecutione perveniat: aut si in longinquioribus partibus alicujus ferocitas talis emerserit, omnis ejus causae dictio ad metropolitae in eadem provincia episcopi deducatur examen; vel si ipse metropolitanus est, Romam necessario, vel ad eos quos Romanus episcopus judices dederit, sine dilatione contendat; ita tamen ut quicumque dejecti sunt, ab ejus tantum urbis finibus segregentur, in quibus fuerint sacerdotes.
PL 13, 586B教会の裁判の順序。これによって頑迷な者たちが抑えられる。――我々はまた、次のことを望む。ダマススの裁定、すなわち彼が五人あるいは七人の司教の助言とともに下したもの、あるいは公同の者たちの裁定または会議によって断罪された者が、もし不法に教会を保持しようとし、あるいは司教の裁きに召喚されながら頑なに出向かなかったならば、ガリアとイタリアの高貴なる親衛長官たち、または総督や代官によって、権威が加えられ、司教の裁きに送り返されるか、あるいは護送されてローマ市に到着する。また、より遠い地方でそのような者の乱暴が生じたならば、その者の件のすべての弁明は、同じ属州の府主教である司教の審査に付される。当人が府主教であるなら、必ずローマへ、あるいはローマの司教が裁判官として任じた者たちのもとへ、遅滞なく赴かせる。ただし、罷免された者たちは、自らが司教であった都市の境界からのみ隔離されるものとする。
Epistolae et decreta 20.6.2
Minus enim graviter meritos coercemus, et sacrilegam pertinaciam lenius quam meretur ulciscimur.
PL 13, 586Cというのは、我々は受けるに値する者たちを軽めに抑えており、瀆聖的な頑迷を、値するよりも穏やかに罰しているからである。
Epistolae et decreta 20.6.3
Quod si vel metropolitani episcopi vel cujuscumque sacerdotis iniquitas est suspecta, aut gratia: ad Romanum episcopum vel ad concilium quindecim episcoporum finitimorum accersitum liceat provocare: modo ne post examen habitum quod definitum fuerit integretur.
PL 13, 586Cもし府主教である司教、あるいは誰かほかの司教の不公正や偏愛が疑われるときは、ローマの司教に、あるいは召喚された近隣の十五人の司教の会議に、上訴することが許される。ただし、審査ののちに決定されたことが改めてやり直されることのない限りにおいてである。