諸家337–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae et decreta

Documentum XIX, Caput I 第XIX項 第I章

Various · Epistolae et decreta · PL 13, 576B · 4 sectiones

Epistolae et decreta 19.1.1

1

Ut quod imperatores jam sponte concesserant, effectu non careat. --Et hoc gloriae vestrae, clementissimi principes, pietatisque est illustre documentum, quod innumeri fere ex diffusis Italiae partibus ad sublime sedis apostolicae sacrarium congregati, cum quaereremus quid pro ecclesiarum statu poscendum esset a vobis, nihil melius potuimus reperire, quam quod spontanea vestri providentia contulistis.

PL 13, 576B

皇帝たちがすでに自ら認めたことが、実効を欠くことのないように。――最も寛仁なる君主たちよ、これもまた陛下らの栄光と敬虔の輝かしい証しである。イタリアの散在する各地からほとんど数えきれぬほどの者が使徒座の高き聖所に集まり、諸教会の状態のために陛下らに何を求めるべきかを我々が探っていたとき、陛下らの自発的な配慮が与えてくださったもの以上に良いものを、我々は何も見出せなかったのである。

Epistolae et decreta 19.1.2

2

Videmus quod nec rogandi jam pudor esse debeat, nec impetranda beneficia jam vestra sint, et imperialium series decretorum pro nobis ambiat.

PL 13, 576D

もはや願い出ることを恥じる必要もなく、陛下らの恩恵ももはや請い求めるべきものではなく、皇帝たちの勅令の連なりが我々のために働きかけている、と我々は見る。

Epistolae et decreta 19.1.3

3

Nam quod ad aequitatem petitionis attinet, jam dudum meruimus impetrare quae poscimus: quod vero ad necessitatem spectat orandi, ita impetratorum caremus effectu, ut iterum impetrare cupiamus.

PL 13, 577A

というのも、請願の公正さに関しては、我々は求めているものを得るにふさわしいと、とうの昔に認められたのだが、祈り求める必要に関しては、得られたものの実効を欠いているので、再び得ようと願うのである。

Epistolae et decreta 19.1.4

4

Quod quidem, clementissimi principes, hominum perditorum exponit amentiam, vestrae autem justitiae munus accumulat, ut in Ecclesia vestra beneficia saepius conferantur.

PL 13, 577A

最も寛仁なる君主たちよ、このことは堕落した者たちの狂気を明るみに出し、同時に、陛下らの正義の賜物を積み増すものである。陛下らの教会において、恩典がいっそう頻繁に与えられるようになるからである。