諸家337–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae et decreta

Documentum XIX, Caput III 第XIX項 第III章

Various · Epistolae et decreta · PL 13, 578A · 4 sectiones

Epistolae et decreta 19.3.1

1

Legis hujus laus. -- Praeclara ista plane et religiosis principibus digna sententia, quae divino ministerio plurimum deferat, nec pateat errori.

PL 13, 578A

この法への称賛。――これは明らかに輝かしい定めであり、敬虔な君主たちにふさわしく、神の奉仕に最大の敬意を払い、誤りに道を開かない。

Epistolae et decreta 19.3.2

2

Quid enim dignius, quam ut is demum judicet de sacerdotis errato, qui vel internae conscientiae favorem sine periculo suo parere se non posse cognoscat; seque reatu implicet, si absolvat indignum, vel si damnet innoxium; qui postremo dum injuriam religionis ulciscitur, non eam in lateribus innocentium, sed accusati quaerat in moribus?

PL 13, 578A

というのも、司教の過ちについて裁くのは、次のような者であるほどふさわしいことがあろうか。すなわち、内なる良心の好意を、自らの危険なしには得られないと知り〔internae conscientiae favorem … parere の意は定かでない。上のように取った〕、ふさわしくない者を無罪放免するならば、あるいは無実の者を断罪するならば、自らを罪責に巻き込むと知っている者である。そして、宗教に加えられた不正に報復するにあたって、それを無実の者の脇腹にではなく、告発された者の品行に求める者である。

Epistolae et decreta 19.3.3

3

Quam multos etenim saepe patuit, quos absolverint judicia, ab episcopis esse damnatos, et quos judicia damnaverint, absolutos? ut melior eorum sit causa, qui non saecularia judicia, sed divina pensantes, abstulerunt supplicium suum, ne vexarentur innoxii, quam qui vitam suam tormentis innocentium probaverunt.

PL 13, 578A

実に、裁判が無罪放免した多くの者が司教たちによって断罪され、裁判が断罪した者が〔司教たちによって〕無罪放免されたことが、いかにしばしば明らかになったことか。それゆえ、世俗の裁判ではなく神の裁きを重んじて、無実の者が苛まれないよう自らの刑罰を取り除いた者たちの立場は、無実の者たちへの拷問によって自らの生が正しいと証した者たちの立場よりも、すぐれているのである〔abstulerunt supplicium suum の係りは定かでない。上のように取った〕。

Epistolae et decreta 19.3.4

4

Compluria texeremus, tranquillissimi principes, nisi esset injuria asseri magis decreta imperialia, quam teneri.

PL 13, 578A

最も平静なる君主たちよ、皇帝の勅令が守られるよりも、ただ主張されるばかりであることが不正でないのなら、我々は多くのことを織り込んで述べたであろう。