Epistolae et decreta 22.3.1
Caeterum id nobis animi et voluntatis esse profitemur, at fides catholica, procul omni dissensione submota, concordantibus universis sacerdotibus et unanimiter Deo servientibus, illaesa et inviolabilis perseveret.
PL 13, 592Aさらに、朕は次のことが朕の心と意志であると表明する。すなわち〔底本は at。ut と読む〕、あらゆる不一致が遠く除かれ、すべての司教が一致し、心を一つにして神に仕えるなかで、公同の信仰が損なわれず、侵されることなく存続することである。
Epistolae et decreta 22.3.2
Nam noster adventus ita inquinata aliqua et sceleratorum labe polluta deprehendit et reperit, ut nisi nostra provisio atque medicina, quae ex Dei summi timore veniebat, his opem celeriter attulisset, ingens profecto divulsio atque perditio fuisset exorta, et vix sananda postea vitia concrevissent.
PL 13, 592Aというのも、朕の到来は、汚れたもの、悪人たちの汚点に染まったものを見出し、見つけたが、もし至高の神への畏れから出た朕の配慮と治療が、これらに速やかに助けをもたらさなかったなら、まことに大きな分裂と破滅が起こり、のちにほとんど癒しがたい悪が育っていたであろうほどであった。