諸家337–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae et decreta

Documentum XV 第XV項

Various · Epistolae et decreta · PL 13, 571B · 6 sectiones

Epistolae et decreta 15.0.1

1

[0571] Dilectissimis fratribus per Illyricum fidem paternam retinentibus, episcopi Italiae, in Domino aeternam salutem.

PL 13, 571B

父祖の信仰を保つイリュリクム一帯の最も愛する兄弟たちへ。イタリアの司教たちから、主における永遠の挨拶を送る。

Epistolae et decreta 15.0.2

2

Divini muneris gratia est, ut secundum apostolum omnes unum sapere, omnes unum confiteri coeperimus: et quantum ad Italiam pertinet, cum fidei paternae, hoc est apud Nicaeam scriptae se reddidit, fraudem quam passa est apud Ariminum recognoscens, Illyricum etiam Deum clementi nutu respexisse gaudemus, et consortio infidelitatis, quo gravabatur, abjecto, ea quae sunt rectae sententiae probare coepisse, gratulamur.

PL 13, 571B

使徒に従って、我々がみな同じことを思い、みな同じことを告白し始めたのは、神の賜物の恵みによる。イタリアに関して言えば、〔イタリアが〕父祖の信仰、すなわちニカイアで書かれた信仰に立ち返り、アリミヌムで被った欺きを認めたとき、神が寛大な頷きをもってイリュリクムをも顧みたことを我々は喜び、〔イリュリクムが〕自らを圧していた不信仰との交わりを捨て、正しい見解に属する事柄を是認し始めたことを祝う。

Epistolae et decreta 15.0.3

3

Nostram igitur, dilectissimi fratres, unam eamdemque accipite firmam subscriptione sententiam. Nicaeni tractatus adversus Arium, Sabelliumque, cujus Photinus partiaria haereditate damnatur, decreta servamus.

PL 13, 571C

それゆえ、最も愛する兄弟たちよ、我々の見解を、一つにして同一のものとして、署名をもって確固たるものとして受け入れよ。我々は、アレイオスとサベリオスに対するニカイアの論考の決定を守る。サベリオスの遺産の分け前によってフォティノスは断罪されるのである〔partiaria haereditate は「分け前の相続によって」。フォティノスがサベリオスの異端の一部を受け継いだので、ともに断罪される、の意と解した〕。

Epistolae et decreta 15.0.4

4

Ariminensis concilii statuta quorumdam tergiversatione corrupta, consensu omnium provinciarum jure rescindimus; quorum etiam exemplaria transmittenda censuimus, ut nec in fide retinenda, nec in confutando Ariminensi concilio aliqua videretur condescensio.

PL 13, 571C

アリミヌム会議の決定は、一部の者たちの言い逃れによって損なわれたので、すべての属州の同意をもって、法に従って破棄する。我々は、その写しも送るべきだと判断した。信仰を保つにせよ、アリミヌム会議を論駁するにせよ、いかなる譲歩も見られることのないようにするためである。

Epistolae et decreta 15.0.5

5

Quicumque igitur nostrae unanimitatis optat habere consortium, quicumque individuam pacem nobiscum habere desiderat, quae sunt nostrae sententiae, comprobare festinet, et fidei nobis memoratae subscriptionem, et rescissionem Ariminensis concilii sine ambiguitate mittendo.

PL 13, 572B

それゆえ、我々の一致との交わりを得ることを望む者、我々とともに不可分の平和を得ることを願う者は、我々の見解に属する事柄を是認することを急ぐように。すなわち、我々が先に述べた信仰への署名と、アリミヌム会議の破棄とを、曖昧さなく送るべきである。

Epistolae et decreta 15.0.6

6

Id certe petimus, quod complurium harum provinciarum porrigimus ipsi consensum. Auctores autem haeresis Arianae vel Aetianae Valentem et Ursacium, caeterosque eorumdem consortes, non nunc esse quod manifestari apud Illyricum coeperunt, sed olim condemnasse, manifestum est.

PL 13, 572C

我々が求めるのは確かにこのことである。我々は、これらの属州の多数の同意をみずから差し出しているのである。アレイオス派あるいはアエティオス派の異端の首謀者であるウァレンスとウルサキウス、およびその同類のほかの者たちが、いまイリュリクムで露わになり始めたのではなく、とうの昔に〔我々が〕断罪していたことは明白である〔non nunc esse quod … sed olim condemnasse は構文が崩れている。「いまイリュリクムで露わになり始めたから〔断罪されるの〕ではなく、とうの昔に〔我々が〕断罪していた」の意と解した〕。