Epistolae et decreta 19.9.1
Damasus insons probatur: Isaac calumniae poenas luit. Judicio ecclesiastico resistens quo pacto coercendus. -- Quia igitur vestrae judicio tranquillitatis probata est innocentia memorati fratris nostri Damasi, integritas praedicata est, Isaac quoque ipse, ubi ea quae detulit probare non potuit, meritorum suorum sortem tulit: quaesumus clementiam vestram, ne rursus in plurimis causis videamur onerosi, ut jubere pietas vestra dignetur, quicumque vel ejus, vel nostro judicio, qui catholici sumus, fuerit condemnatus, atque injuste voluerit ecclesiam retinere, vel vocatus a sacerdotali judicio per contumaciam non adesse, seu ab illustribus viris praefectis praetorio Italiae vestrae, sive a Vicario accitus ad urbem Romam veniat: aut si in longinquioribus partibus hujusmodi emerserit quaestio, ad metropolitani per locorum judicia deducatur examen: vel si ipse metropolitanus est, Romam necessario, vel ad eos quos Romanus episcopus judices dederit, contendere sine dilatione jubeatur: ita ut qui depositi fuerint, ab ejus tantum civitatis finibus segregentur, in qua gesserint sacerdotium, ne rursus impudenter usurpent quod jure sublatum sit.
PL 13, 581Aダマススは潔白と認められ、イサアクは誣告の刑罰を受けた。教会の裁定に逆らう者は、いかにして抑えられるべきか。――そこで、陛下らの平静の裁定によって、前述の我々の兄弟ダマススの潔白が認められ、その廉直が公に認められ、イサアク自身も、自らが告発したことを証明できなかったとき、その功罪にふさわしい定めを受けたのであるから、我々は陛下らの寛仁に願う。多くの件で再び煩わしい者と見られることのないように、陛下らの敬虔が次のように命じてくださるよう。すなわち、彼の裁定あるいは公同の者である我々の裁定によって断罪された者が、不当に教会を保持しようとし、あるいは司教の裁きに召喚されながら頑なに出頭せず、そのような者は、陛下らのイタリアの高貴なる親衛長官たち、または代官によって召喚されて、ローマ市に来るようにする。また、こうした問いがより遠い地方で生じたならば、各地の裁判を通じて、府主教の審査へ引き出されるようにする。もし当人が府主教であるなら、必ずローマへ、あるいはローマの司教が裁判官として任じた者たちのもとへ、遅滞なく赴くよう命じられる。罷免された者たちは、司教職を務めた都市の境界からのみ隔離されるものとし、法によって取り上げられたものを、再び恥知らずに奪うことのないようにする。
Epistolae et decreta 19.9.2
Certe si vel metropolitani, vel cujusce alterius sacerdotis suspecta gratia vel iniquitas fuerit, vel ad Romanum episcopum, vel ad concilium certe quindecim episcoporum finitimorum ei liceat provocare.
PL 13, 581Bもし府主教あるいはほかの司教の偏愛や不公正が疑われるときは、ローマの司教に、あるいはその者に近隣する十五人の司教の会議に、上訴することが許されるべきである。
Epistolae et decreta 19.9.3
Quicumque vero ita meruerit excludi, sileat et quiescat; et si Dei judicium non veretur, minus tamen peccare vel necessitate cogatur: ut saltem de caetero pacifici atque concordes serenitati vestrae congruas apud Dominum nostrum referre gratias possimus.
PL 13, 581Bそのようにして排除されるに値するとされた者は、黙して静かにしているべきである。そして神の裁きを恐れないとしても、せめて必要に迫られて罪を減らすようにするがよい。そうすれば、今後少なくとも、我々は平和と一致のうちに、陛下らの清明にふさわしい感謝を、我々の主のもとで捧げることができる。