諸家337–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae et decreta

Documentum XX, Caput V 第XX項 第V章

Various · Epistolae et decreta · PL 13, 586A · 1 sectio

Epistolae et decreta 20.5.1

1

Turbarum auctores ult. C. millia ab Urbe pellendi. -- Post haec nisi omnes, ut nominatim jussionis nostrae summa complectitur, vel quos turbas istiusmodi molientes sanctorum episcoporum concilia consensu ostenderint, ultra centesimum milliarium ab Urbe depuleris, atque earum civitatum finibus extorres esse praeceperis, quarum plebem vel ecclesias, vel per se, vel per simile sui vulgus exercent, praeter aestimationis injuriam, cujus apud bonos non levis jactura est, piaculum neglectae sanctionis incurres.

PL 13, 586A

騒乱の首謀者は、ローマ市から百マイルを超えて追放されるべきである。――今後、我々の命令の要旨が名指しで含むとおりのすべての者、あるいは、そうした騒乱を企てる者として聖なる司教たちの会議が一致して示した者を、貴官がローマ市から百マイルの彼方へ追い払わず、さらに、その民や諸教会を、みずから、あるいは自らに似た群衆を通じて悩ましている諸都市の境界から、追放者となるよう命じなければ、評判の損傷――善き人々のもとでは小さからぬ損失である――のほかに、軽んじた法令の罪を負うことになる。