Epistolae et decreta 23.0.1
Nisi clementiae nostrae circa serenitatem tuam fides simplex esset, et gratia plena concordiae, confido etiam, quod commoda rationibus meis esse possent haec, quae nunc agi dicuntur in partibus tranquillitatis tuae, catholicae legis turbatio atque convulsio.
PL 13, 592Bもし朕の寛仁の、陛下の清明に対する信義が率直でなく、和合の恩寵に満ちていなかったなら、いま陛下の平静の領域で行われていると言われること、すなわち公同の法の混乱と破壊は、朕自身の打算にとって好都合でありえたであろうと、朕は確信すらする。
Epistolae et decreta 23.0.2
Quid enim tam optandum possit esse ei, si quis esset inimicus, quam adversus ecclesias Dei, hoc est, adversus Deum ipsum, et aliqua moliri, et ubi error excusabilis non est, ibi velle peccare?
PL 13, 592B実際、もし誰か敵がいるとして、その者にとって、神の諸教会に、すなわち神自身に逆らって何かを企て、誤りが弁解できないところでこそ罪を犯そうとすること以上に、望ましいことがあろうか。
Epistolae et decreta 23.0.3
Sed quoniam serenitati nostrae et in Deum religio major, quam violari etiam ab inimicissimo quoque non optabile nobis arbitramur, et circa serenissimam juventutem tuam tam arcta nostri cura, tam sedula est, ut recte facta magis nos sua, quam errata delectent; idcirco perennitatem tuam credidimus commonendam, ut introspecta ratione nominis summi, et majestatis ipsius considerata potentia, quid agere debeas, solida mente perpendas.
PL 13, 592Bだが、朕の清明にとって、神に対する宗教が、最大の敵によってさえ侵されることは、望ましいことではないと朕は考えており、また、きわめて清明な陛下の若さに対する朕の配慮は、陛下の正しい行いのほうが誤りよりも朕を喜ばせるほどに、緊密で熱心である。それゆえ朕は、陛下の久遠を促すべきだと考えた。至高の名の理を見通し、その威厳そのものの力を考えたうえで、何をなすべきかを、確固とした心で量るようにするためである。
Epistolae et decreta 23.0.4
Audivi enim (nam fama non patitur occultari, praesertim quod agatur in populos) novis clementiae tuae edictis ecclesiis catholicis vim illatam fuisse, obsideri in basilicis sacerdotes, mulctam esse propositam, poenam capitis adjectam, et legem sanctissimam sub nomine nescio cujus legis everti.
PL 13, 592Cというのも、朕は聞いたからである(噂は隠されることを許さない。とりわけ、諸民に対して行われることは)。陛下の寛仁の新しい勅令によって、公同の諸教会に暴力が加えられ、聖堂で司教たちが包囲され、罰金が課され、死刑が付け加えられ、至聖なる法が、どこの何という法とも知らぬ法の名のもとに覆されている、と。
Epistolae et decreta 23.0.5
Hoc quam grave sit, poteris intueri, si Dei magnitudinem volueris cogitare. Erubesco, si quam crediderit serenitas tua adstruere vellem rationem, et Dei agere causam. Quid enim si hoc solum esset?
PL 13, 592Cこれがいかに重大であるかは、神の偉大さを思い巡らす気があれば、陛下にも見て取れよう。陛下が、朕が何か論拠を立て、神の訴訟を弁じようとしていると思うなら、朕は赤面する。では、もしこれだけのことであったなら、どうだろうか。
Epistolae et decreta 23.0.6
Si enim jam per tot saecula coalita et confirmata mutare, parvamne excitare discordiam videretis? ipsis humanis legibus in hac mortalitate habet nostra reverentiam consuetudo, et in re jam vetusta atque usitata aliquid novum fecisse, reprehensio est.
PL 13, 592Dもしすでに幾世代にもわたって結び合わされ固められたものを変えようとするなら、陛下らは、小さからぬ不和を起こすとは見ないのか。人間の法そのものにおいても、この死すべき世にあって、我々の慣習には敬意が払われ、すでに古く行われている事柄に何か新しいことをなすのは非難に値する。
Epistolae et decreta 23.0.7
Italia omnis atque Africa hoc sacramento credunt, hac fide gloriantur Gallia, Aquitania, omnis Hispania, Roma ipsa venerabilis, cujus etiam in hac parte principatus est, quod Deum sicut sequi voluit, agnovit.
PL 13, 592Dイタリアの全土とアフリカは、この秘義を信じ、ガリア、アクィタニア、ヒスパニアの全土、尊ぶべきローマ自身――この点でもローマには首位がある――が、この信仰を誇りとしている。ローマは、神に従おうと望んだとおりに、神を認めたからである。
Epistolae et decreta 23.0.8
Confitebor ipse quod non sine moerore dictum est, solum dissentiebat Illyricum; utinam quod errasset, non exstaret exemplum!
PL 13, 593A朕自身、悲しみなしにではなく言われたことを認めよう。ただイリュリクムだけが異を唱えていた。願わくば、それが誤ったという先例が残らなければよかったのに。
Epistolae et decreta 23.0.9
Utinam illud incolume Arianae legis Mursinense oppidum permaneret, et non ad judicium quondam erroris miseri concidissent, quia ipsos erudisset auctores, ne praecipua irati numinis ultione procumberent: periculose, mihi crede, divina tentantur.
PL 13, 593Aアレイオス派の法に従う、あのムルサの町が無傷のまま存続していればよかったのに。そして、かつての悲惨な誤りの裁きに〔住民が〕崩れ落ちることなく、そのことが首謀者たち自身を教え、怒れる神威の格別の報復によって倒れることのないようにしてくれたなら。朕を信じよ、神に属する事柄を試みるのは危険なのである〔本文が崩れているらしく、上のように解した〕。
Epistolae et decreta 23.0.10
Venerabilis memoriae D. Valentinianus pater clementiae tuae, hac fide fideliter imperavit. Nihil ille attingere voluit, quod bene constitutum videbat. Hi certe sub eodem episcopi jam fuerunt. Quae tanta mutatio, ut qui antea sacerdotes, nunc sacrilegi judicentur?
PL 13, 593A尊ぶべき記憶の神君ウァレンティニアヌス、陛下の寛仁の父は、この信仰に忠実に統治した。彼は、よく定められていると見たものには、何一つ手を触れようとしなかった。この者たちは確かに、すでに彼のもとで司教であった。いったいどれほどの変化があって、以前は司教であった者たちが、いまは冒瀆者と判じられるのか。
Epistolae et decreta 23.0.11
Iisdem certe praeceptis, iisdem sacramentis dicati, eadem fide credunt, qui ante crediderunt.
PL 13, 593A同じ命令、同じ秘跡に献じられて、以前に信じていた者たちは、同じ信仰で信じている。
Epistolae et decreta 23.0.12
An putat venerabilis mihi serenitas tua conceptam semel in animis hominum religionem, quam Deus ipse constituit, posse convelli? quantae ex hoc discordiae excitabuntur! quantae contentiones oborientur! quam crebrae ac pestiferae seditiones! quanta et quae pervenientia ad Deum vota justorum! cum inter christianos (quod dictu nefas sit) quaedam persecutionis imago nascatur.
PL 13, 593B朕にとって尊ぶべき陛下の清明は、神自身が立てた宗教が、一度人々の心に宿された以上、覆されうると考えるのか。これによって、どれほどの不和が起こされることか。どれほどの争いが生じることか。どれほど頻繁で有害な騒乱が。神のもとに届く正しい者たちの願いは、どれほど大きく、どのようなものか。キリスト教徒たちの間に(口にするのも不敬なことだが)、迫害の像のようなものが生まれつつあるのだから。
Epistolae et decreta 23.0.13
Videris in quam partem hanc sedulitatem nostram interpreteris. Nullo certe majori genere curam meam circa clementiam tuam probare tibi possem, quam si te horter, ut desinas. Puto enim recognosces, quod nemo hoc suaderet inimicus.
PL 13, 594A朕のこの熱意を、どちらの意味に解するかは、陛下が見るがよい。朕の、陛下の寛仁に対する配慮を、これ以上に大きな仕方で陛下に証すことは確かにできないであろう。すなわち、やめるよう陛下に勧めることである。というのも、陛下は、敵であれば誰もこれを勧めはしないということを、認めるであろうと思うからである。
Epistolae et decreta 23.0.14
Haec amabiliter a nobis dicta esse opto ut intelligas, spero quod credas: unde aequum admodum est, ne sancto numini dicata convellas.
PL 13, 594Aこれが好意をもって朕によって語られたことを、陛下が理解するよう望み、信じるよう願う。それゆえ、聖なる神威に献じられたものを覆さないことが、まことに公正である。
Epistolae et decreta 23.0.15
Italiam omnem, et venerabilem Romam, caeterasque provincias suis ecclesiis, suis sacerdotibus reddas, neque te medium interseras, cum fas sit justius eos, qui a catholica Ecclesia Arianorum interpretatione discesserint, errorem suum vera religione mutare, quam recte sentientibus suam immittere pravitatem.
PL 13, 594Aイタリア全土と尊ぶべきローマ、そのほかの諸属州を、それぞれの教会、それぞれの司教に返し、間に割り込まないでもらいたい。公同の教会からアレイオス派の解釈によって離れた者たちが、自らの誤りを真の宗教に改めることのほうが、正しく考える者たちに自らの曲がった考えを押しつけることよりも、いっそう正当だからである。