Epistolae et decreta 16.0.1
[0571] Domino religiosissimo fratri Germinio, Valens, Ursacius, Gaius et Paulus, salutem. Cum de spe et salute sollicitudo incumbit, magis laudandi esse debent qui solliciti sunt, quam reprehensionem aliquam sustinere.
PL 13, 572C最も敬虔なる主、兄弟ゲルミニウスへ。ウァレンス、ウルサキウス、ガイウス、パウルスから挨拶を送る。希望と救いについて憂慮が迫るとき、憂慮する者は、何らかの非難を被るよりも、むしろ称賛されるべきである。
Epistolae et decreta 16.0.2
Salus autem ac spes principaliter in fide catholica consistit: et ideo quamvis conventione ad omnes nostros fratres et coepiscopos nostros Valente et Paulo admonita noluerit, ad id quod rumor latitat de te respondere, domine religiosissime, tamen quia litteris tuis testificatus es, te in eadem charitate perseverare, et paratum esse illibatam dilectionem habere erga nos ostendere; propterea in unum apud Singedimum congregati, iterum his commonefacimus sanctitatem tuam, ut omni occasione ambigui exclusa, digneris rursus rescribere nobis, si a fide catholica, quae Arimini a sancto concilio exposita confirmataque est, cui etiam universi Orientis episcopi consenserunt, sicut jam professus es te non recessurum, apertus quaeritur significes.
PL 13, 572C救いと希望は、まず第一に公同の信仰に存している。それゆえ、〔我々の〕すべての兄弟、同僚司教たちに宛てて〔出された〕会合の通告において、ウァレンスとパウルスが促したにもかかわらず、あなたは、最も敬虔なる主よ、あなたについて噂が言いふらしていること〔底本は latitat(潜んでいる)。ミーニュの脚注は jactitat(言いふらす)とする。これに従う〕に答えようとしなかった〔底本は noluerit と三人称で、文の係りが崩れているらしい。「あなた」が答えなかったと解した。ミーニュの脚注は quamvis conventione 以下を quavis contentione a dominis nostris fratribus et coepiscopis Valente, et とする。これに従えば、我々の主である兄弟、同僚司教ウァレンスとパウルスからいかに強く促されても、の意となり、促したのがこの二人であることは変わらない〕が、それでもあなたは書簡で、同じ愛にとどまっていること、また我々に対して損なわれていない愛を持つ用意があることを証言したので、それゆえ我々はシンギドゥヌム〔底本は Singedimum。ミーニュの脚注は Singedunum とする〕に集まって一つとなり、あなたの聖性に重ねて次のことを促す。あらゆる曖昧さの機会を除き、アリミヌムで聖なる会議により提示され確認された公同の信仰――東方のすべての司教たちもこれに同意した――から、すでに離れないと表明したとおり、あなたが〔その信仰から〕離れていないかどうか、問われているこの点を、我々に重ねて書き返し、よりはっきりと示してほしい〔底本は apertus quaeritur。ミーニュの脚注は apertus を apertius(よりはっきりと)とする。これに従い、quaeritur を「問われている点」と解した〕。
Epistolae et decreta 16.0.3
Est autem hoc, sicut in ea cautum est: Similem dicimus Filium Patri secundum Scripturas, non secundum substantiam, aut per omnia, sed absolute.
PL 13, 572Dその信仰とは、そこに慎重に定められたとおり、こうである。「我々は、聖書に従って、子は父に似ていると言う。実体に従ってでも、あらゆる点においてでもなく、ただ端的に〔似ていると言う〕」。
Epistolae et decreta 16.0.4
Si enim haec expositio immutata fuerit, manifeste quondam Basilii perfida assertio, propter quam synodus facta est, qua etiam merito damnata est, reparabitur.
PL 13, 572Dというのも、もしこの表明が変更されるならば、かつてのバシレイオス〔アンキュラの司教。後出の 17.0.18 を見よ〕の不実な主張、そのために会議が開かれ、当然ながらそれによって断罪された主張が、明らかに復活することになるからである。
Epistolae et decreta 16.0.5
Dignare igitur hoc quod quaeritur, evidenter litteris tuis declarare: non dixisse, aut dicere, vel dicturum, similem esse per omnia Filium Patri, excepta innativitate, ne quod perlatores litterarum Jovianus diaconus et Martyrius subdiaconus verbo deprecationis suae, ante praedictos dominos meos fratres, et coepiscopos nostros Valentem et Paulum asserebant, magis credibile esse videatur, quia per omnia similem esse Filium Patri profitearis.
PL 13, 573Aそれゆえ、問われているこの点を、あなたの書簡で明白に宣言してほしい。〔すなわち〕子は、生まれざることを除いて、あらゆる点で父に似ている、とあなたが言ったことも、言うことも、言おうとすることも無い、と。書簡の運び手である助祭ヨウィアヌスと副助祭マルテュリウスが、嘆願の言葉をもって、前述の我が主たち、我々の兄弟にして同僚司教であるウァレンスとパウルスの前で主張していたこと、すなわち、あなたが子はあらゆる点で父に似ていると表明しているということが、むしろ信用できるものと見えることのないようにするためである。
Epistolae et decreta 16.0.6
Si enim sic te, sicut optavimus, sentire scriptis tuis manifestaveris, querelam pro injuria a quibusdam clericis tuis Palladio et Gaio fratribus et coepiscopis nostris factam, licet nolueris, sicut prima conventione admonitus es, exquirere, ad aestimationem tuam pertinet, illis scilicet praestantibus pro sua temeritate rationem.
PL 13, 573Aというのも、もしあなたが我々の望んだとおりに考えていることを、あなたの文書で明らかにするなら、あなたの聖職者の一部によって、我々の兄弟にして同僚司教であるパラディウスとガイウスに対してなされた不正をめぐる訴え――最初の会合で促されたとき、あなたはこれを調べることを望まなかったが――については、あなたの判断に委ねられる。もちろん、彼らがその軽率さについて釈明を果たすことが前提である。
Epistolae et decreta 16.0.7
Haec per Secundianum presbyterum, Pullentium lectorem, et Candidianum exorcistam transmisimus charitati tuae, decimo quinto Calendas januarii, Gratiano nobilissimo P. et Dagalaifo consulibus, exemplum penes nos retinentes.
PL 13, 574A以上を、司祭セクンディアヌス、朗読者プッレンティウス、祓魔師カンディディアヌスを通じて、あなたの愛に宛てて送った。十二月十八日、最も高貴なるグラティアヌス〔底本は P.。「少年」puer の略であろう〕とダガライフスが執政官であった年に〔発した〕。写しは我々のもとに保管している。