Epistolae et decreta 19.11.1
Ut episcopus Romanus aut apud suum aut apud imperiale concilium se defendat. Judici facta inquirere, non de iis sententiam ferre liceat.
PL 13, 582Bローマの司教は、自らの会議のもとで、あるいは皇帝の会議のもとで、弁明すること。裁判官は事実を調べることは許されるが、それについて判決を下すことは許されない。
Epistolae et decreta 19.11.2
A tormentis abhorret sacerdotis religio. -- Accipite aliud quoque, quod vir sanctus vestrae magis conferre pietati, quam sibi praestare desiderat, nec derogare cuiquam, sed principibus arrogare; quoniam non novum aliquid petit, sed sequitur exempla majorum: ut episcopus Romanus, si concilio ejus causa non creditur, apud concilium se Imperiale defendat.
PL 13, 582B司教の宗教は拷問を忌む。――さらに次のことも受け取られよ。聖なる人は、自らのために確保するよりも、陛下らの敬虔に捧げることをいっそう望んでおり、誰かから奪うのではなく、君主たちに帰しているのである。彼は何か新しいことを求めているのではなく、先人の先例に従っているからである。すなわち、ローマの司教は、自らの会議にその件が委ねられないのであれば、皇帝の会議のもとで弁明するべきである、ということである。
Epistolae et decreta 19.11.3
Nam et Silvester papa a sacrilegis accusatus, apud parentem vestrum Constantinum causam propriam prosecutus est.
PL 13, 583A実際、教皇シルウェステルも、冒瀆者たちに告発されたとき、陛下らの先祖コンスタンティヌスのもとで自らの件を弁じた。
Epistolae et decreta 19.11.4
Et de Scripturis similia exempla suppeditant: quod cum a praeside sanctus apostolus vim pateretur, Caesarem appellavit, et ad Caesarem missus est (Act. XXV, 11 et 12) .
PL 13, 583A聖書からも同様の先例が示される。聖なる使徒は総督から暴力を被ったとき、カエサルに上訴し、カエサルのもとへ送られた(使徒言行録25:11,12)。
Epistolae et decreta 19.11.5
Certe prius examinet causam vestra clementia, et si emerserit quaestio, interroganda distinguat: ut quemadmodum dudum estis censere dignati, factorum a judice ratio quaeratur, non arbitrium sententiae vindicetur.
PL 13, 583A確かに陛下らの寛仁は、まず件を審理し、問いが生じたならば、問うべき点を区分されたい。かねて陛下らが定めることを良しとされたとおり、裁判官によって事実の次第が調べられるのであって、判決を下す裁量が〔裁判官のものと〕主張されることのないようにするためである。
Epistolae et decreta 19.11.6
Ita enim fiet, ut nulli perdito vel infami aut accusandi summi sacerdotis, aut testificandi in eum facultas pateat illicita: si quidem non modo in episcopum, sed ne in presbyterum quidem, accusationem facile suscipiendam, nisi idoneis testibus, lectio sancta praescribat (I Tim. V, 19) .
PL 13, 584Aそうすることで、誰であれ堕落した者や悪名高い者に、最高位の司教を告発する、あるいは彼に不利な証言をするという不法な権能が開かれることがなくなる。聖なる朗読〔聖句〕は、司教に対してばかりか、司祭に対してすら、告発を安易に受理してはならず、適格な証人があるのでなければならないと定めているからである(一テモテ5:19)。
Epistolae et decreta 19.11.7
Neque enim vel inimico, vel calumniatori, vel istiusmodi viris, quales nuper insimulatores patuit exstitisse, tribuenda misericordia est, quorum vita non mereatur fidem, tormenta abhorreat religio sacerdotis.
PL 13, 584A敵対者にせよ誣告者にせよ、あるいは最近その存在が明らかになった告発者たちのような者たちにせよ、慈しみを与えるべきではない。その生は信用に値せず、司教の宗教は拷問を忌むからである。