諸家337–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae et decreta

Documentum XIX, Caput X 第XIX項 第X章

Various · Epistolae et decreta · PL 13, 582A · 3 sectiones

Epistolae et decreta 19.10.1

1

Damaso uti licuisse jure, quo sacerdotum causa judiciis sacerdotum attribuitur. --Memoratus frater noster Damasus, quoniam in sua causa vestri tenet insigne judicii, non fiat inferior his, quibus etsi aequalis est munere, praerogativa tamen apostolicae sedis excellit, ut judiciis publicis videantur esse subjecti, quibus sacerdotale caput lex vestra summovit.

PL 13, 582A

ダマススは、司教の件が司教たちの裁きに委ねられるという権利を用いることを許されたこと。――前述の我々の兄弟ダマススは、自らの件において陛下らの裁定の徽章を保持しているので、次の者たちより劣った者とされてはならない。彼らと職務では等しいが、使徒座の特権によって彼らに勝っている。そのため、陛下らの法が司教の頭をそこから除いた公の裁判に、服しているかのように見られることのないようにするためである。〔この文の係りは定かでない。上のように取った〕

Epistolae et decreta 19.10.2

2

In quo post sententiam non videtur declinare judicium, sed delatam a vobis honorificentiam flagitare. Nam quod ad leges publicas pertinet, quae potest esse vita munitior, quam vestra clementia qua innititur judicata?

PL 13, 582A

この点で彼は、判決ののちに裁判を避けているのではなく、陛下らから与えられた栄誉を求めているのだと見える。というのも、公の法に関しては、陛下らの寛仁によって、彼がそれに拠って立つ〔無実との〕判定を受けた生ほど、堅固な生がありえようか。

Epistolae et decreta 19.10.3

3

Quod vero ad praedicandam episcopi conscientiam, severioribus se dedit ipse judiciis sacerdotum, a quibus non nominis, sed etiam morum ratio pensatur, ne quis iterum calumniator exsistens, dum memoratum conatur appetere, virum quidem ipsum non queat laedere, quem innocentia sua munit; religioni tamen fiat injuria in vexationibus ministrorum.

PL 13, 582B

また、司教の良心を宣揚する点については、彼自身が、名だけでなく品行についても吟味される、より厳格な司教たちの裁きに身を委ねた。それは、誰かが再び誣告者として現れ、前述の彼を狙って、その無実が守っている当人を傷つけることはできなくとも、奉仕者たちを苛むことで宗教に不正がなされることのないようにするためである。〔底本は non nominis, sed etiam morum。non solum の脱落であろうと解した〕