Epistolae et decreta 5.0.1
[0561] Victor Constantius, Maximus, Augustus, populo Alexandriae catholicae ecclesiae, salutem.
PL 13, 560C勝利者コンスタンティウス・マクシムス・アウグストゥスが、アレクサンドリアの公同の教会の民に、挨拶を送る。
Epistolae et decreta 5.0.2
Cum ante oculos habeamus vestram in omnibus disciplinam, et nequaquam inscii simus vos jam pridem episcopali providentia destitutos, decrevimus Athanasium episcopum, virum apud omnes rectitudine morumque probitate clarum, ad vos remittere.
PL 13, 561A朕は、あらゆる点での諸君の規律を目の前にし、また諸君が久しく司教の配慮を欠いていることを決して知らぬわけではないので、司教アタナシオス、品行の正しさと清廉さによって万人のうちで名高い人物を、諸君のもとへ送り返すことに決めた。
Epistolae et decreta 5.0.3
Hunc igitur si libenter et decenter receperitis, eumque ad Deum fusis precibus opitulatorem adhibueritis, concordiam et vobis decoram et nobis gratissimam simul pacemque perpetuam et ecclesiae legem conservabitis.
PL 13, 561Aゆえに、諸君がこの者を喜んでふさわしく迎え、神への祈りを注いで彼を助け手とするなら、諸君にふさわしく、また朕にもこのうえなく好ましい和合を、永続する平和と教会の法とともに、保つであろう。
Epistolae et decreta 5.0.4
Absurdum enim est discordiam aut seditionem inter vos agitari, et alienum hoc ipsum est a nostrorum temporum integritate.
PL 13, 561A諸君のあいだで不和や騒乱が起こされるのは不条理であり、これは朕の時代の廉直さに相いれない。
Epistolae et decreta 5.0.5
Volumus igitur et hoc vitium prorsus a vobis abesse, et vos in vestris precibus perpetim illo (ut dixi), praeside et opitulatore apud Deum uti, et in eo studio solito more perseverari; ut tali proposito, vestro omnium ore celebrato, Gentiles, qui etiamnum idolorum erroribus inhaerent, ad sacrae religionis cognitionem promptissime decurrant.
PL 13, 561Aゆえに朕は望む。この悪徳が諸君から完全に遠ざかり、諸君が祈りのなかでつねに、先に述べたように、神のもとでの守護者・助け手としてあの者を用い、その熱意のうちに、いつもの習いのとおり持続することを。そうして、このような志が諸君全員の口によって称えられるなら、いまなお偶像の誤りにしがみつく異教徒たちが、聖なる宗教の認識へ、きわめて速やかに駆けつけるであろう。
Epistolae et decreta 5.0.6
Rogat suscipi Athanasium. --Quapropter denuo vos admonemus, ut superioribus dictis acquiescentes, episcopum suffragio Optimi, et nostra voluntate, huc remissum, libenter suscipiatis, eumque ab animis sententiisque vestris indissolubilem putetis: id enim vos decet, et nostrae mansuetudini congruum est.
PL 13, 561Bアタナシオスを迎えるよう求める。――それゆえ、朕は改めて諸君に勧める。先に述べたことに従い、最善なる者〔神を指すと取った〕の賛同と朕の意志によってここへ送り返された司教を、喜んで迎え、彼を諸君の心と意見から切り離せない者と見なすように。それが諸君にふさわしく、朕の穏和にも適う。
Epistolae et decreta 5.0.7
Ad omnem siquidem conturbationis et seditionis materiam exstirpandam, qua cupidi malorum libenter utuntur, nostris apud vos judicibus per litteras injunximus, ut, quotquot seditiosos invenerint, poenis suppliciisque legum coerceant.
PL 13, 561Bじっさい、あらゆる騒乱と暴動の火種を根絶するために――悪を欲する者はそれを喜んで利用する――、朕は、諸君のもとにいる朕の裁判官たちに書簡で命じた。暴動を起こす者を見つけしだい、法の刑罰と処刑で抑えよと。
Epistolae et decreta 5.0.8
Omnia igitur ista prae oculis habentes, et nostram cum optimo Deo conjunctam sententiam, curamque vestram simul et concordiae, poenamque in immodestos constitutam, congrua decentiaque sacrae religionis legibus servantes, praedictum Athanasium cum omni reverentia et honore colite, vestrasque preces cum eo et pro nostra et pro cujusque vitae sanctitate Deo omnium parenti offerte.
PL 13, 561Cゆえに、これらすべてを目の前に置き、朕の判断が最善なる神と結ばれていること、諸君の配慮と同時に和合のこと、無節制な者たちに定められた刑罰を心に留め、聖なる宗教の法にふさわしく適った事柄を守りつつ、先に述べたアタナシオスを、あらゆる敬意と栄誉をもって敬え。そして彼とともに、朕の生と各人の生の聖なることのために、万物の父なる神に諸君の祈りを捧げよ。