キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De oratione dominica

Caput IX 第IX章

Cyprian of Carthage · De oratione dominica · PL 4, 525A · 5 sectiones

De oratione dominica 9.1

1

Qualia autem sunt, fratres dilectissimi, orationis Dominicae sacramenta, quam multa, quam magna, breviter in sermone collecta, sed in virtute spiritaliter copiosa, ut nihil omnino praetermissum sit quod non in precibus atque orationibus nostris coelestis doctrinae compendio comprehendatur.

PL 4, 525A

最愛の兄弟たちよ、主の祈りの秘義とは、何と多く、何と大いなるものであろうか。それは言葉の上では簡潔にまとめられているが、力においては霊的に豊かであり、天の教えを要約したこの祈りと願いのうちに、まったく省かれているものは何一つない。

De oratione dominica 9.2

2

Sic, ait, crate: PATER NOSTER QUI ES IN COELIS. Homo, novus, renatus, et Deo suo per gratiam ejus restitutus, Pater primo in loco dicit, quia filius esse jam coepit. In sua, inquit, propria venit, et sui eum non receperunt.

PL 4, 525A

主は言われる、『このように祈れ』〔底本は crate。orate と読む〕と。『我々の父よ、天にいます方よ』。新しくされ、生まれ変わり、恩寵によって自らの神へと回復された人間は、まず第一に「父」と言う。すでに子となり始めているからである。『彼は自らのものの許に来られたが、自らの者たちは彼を受け入れなかった』と言われている。

De oratione dominica 9.3

3

Quotquot autem eum receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei fierent, his qui credunt in nomine ejus (Joan. I, 11, 12) .

PL 4, 525A

『しかし、彼を受け入れた者たちには、その名を信じる者として、神の子となる権力を与えられた』(ヨハネ1:11-12)。

De oratione dominica 9.4

4

Qui ergo credidit in nomine ejus, et factus est Dei filius, hinc debet incipere ut et gratias agat et profiteatur se Dei filium, dum nominat patrem sibi esse in coelis Deum; contestetur quoque inter prima statim nativitatis suae verba renuntiasse se terreno et carnali patri, et patrem solum nosse se et habere coepisse qui sit in coelis, sicut scriptum est: Qui dicunt patri et matri: Non novi te, et filios suos non agnoverunt, hi custodierunt praecepta tua et testamentum tuum servaverunt (Deut. XXXIII, 9) .

PL 4, 525A

それゆえ、その名を信じ、神の子となった者は、ここから始めなければならない。すなわち、天にいます神を自分の父と呼ぶことによって、感謝を捧げ、自分が神の子であることを言い表すのである。またその者は、自分の新しい誕生の最初の言葉のうちに、地上の肉なる父に訣別したことを、そして天にいます父のみを知り、これを持つようになったことを、証しするべきである。こう書かれているとおりである。『父母に向かって、私はあなたを知らないと言い、自分の子らをも認めなかった者たち、この者たちこそ汝の命令を守り、汝の契約を保った』(申命記33:9)。

De oratione dominica 9.5

5

Item Dominus in Evangelio suo praecepit ne vocemus nobis patrem in terra, quod sit scilicet nobis unus pater qui est in coelis (Matth. XXIII, 9) . Et discipulo qui mentionem defuncti patris fecerat respondit: Sine mortui mortuos suos sepeliant (Matth. VIII, 22) . Dixerat enim patrem suum mortuum, cum sit credentium Pater vivus.

PL 4, 525B

同様に主は、その福音書において、地上で誰かを我々の父と呼んではならないと命じられた。すなわち、我々にとって父はただ一人、天にいます方のみだからである(マタイ23:9)。そして、亡くなった父のことを話した弟子に対しては、こう答えられた。『死人たちに、その死人を葬らせておくがよい』(マタイ8:22)。彼は自分の父が死んだと言ったが、信じる者たちの父は生きておられる方だからである。