キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De oratione dominica

Caput I 第I章

Cyprian of Carthage · De oratione dominica · PL 4, 519C · 2 sectiones

De oratione dominica 1.1

1

EVANGELICA praecepta, fratres dilectissimi, nihil aliud sunt quam magisteria divina, fundamenta aedificandae spei, firmamenta corroborandae fidei, nutrimenta fovendi cordis, gubernacula dirigendi itineris, praesidia obtinendae salutis; quae, dum dociles credentium mentes in terris instruunt, ad coelestia regna perducunt.

PL 4, 519C

福音の教えは、最愛の兄弟たちよ、神の教えにほかならない。すなわち、希望を築くための基礎であり、信仰を固めるための礎であり、心を養い温める糧であり、道を導く舵であり、救いを得るための守りである。それらは、信じる者たちの素直な心を地上において教え導きつつ、天の国へと導き入れる。

De oratione dominica 1.2

2

Multa et per Prophetas servos suos dici Deus voluit et audiri; sed quanto majora quae Filius loquitur, quae Dei sermo qui in Prophetis fuit propria voce testatur, non jam mandans ut paretur venienti via, sed ipse veniens, et viam nobis aperiens et ostendens; ut qui, in tenebris mortis errantes, improvidi et caeci prius fuimus, luce gratiae luminati, iter vitae duce et rectore Domino teneremus.

PL 4, 520C

神は、しもべである預言者たちを通しても多くのことを語らせ、聞かせることを望みたもうた。しかし子が語ることは、それに比べていかに大いなることであろうか。預言者たちのうちにあった神の言葉が、みずからの声で証しするのだから。しかも子は、もはや、来たるべき者のために道が備えられるよう命じるのではなく、みずから来たりて、我々に道を開き示したもう。それは、死の闇のうちにさまよい、かつては見通しなく盲いていた我々が、恩寵の光に照らされ、主を導き手、案内人として、命の道を歩むためである。