キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De oratione dominica

Caput V 第V章

Cyprian of Carthage · De oratione dominica · PL 4, 522B · 4 sectiones

De oratione dominica 5.1

1

Quod Anna, in primo Regnorum libro, Ecclesiae typum portans, custodit et servat; quae Dominum non clamosa petitione, sed tacite et modeste intra ipsas pectoris latebras precabatur.

PL 4, 522B

このことを、『列王記』第一巻におけるアンナは、教会の予型を担いつつ、守り保っている。彼女は、騒がしい願い求めによってではなく、静かに、慎ましく、胸の奥底にあってこそ、主に祈り求めていたのである。

De oratione dominica 5.2

2

Loquebatur prece occulta, sed manifesta fide; loquebatur, non voce, sed corde, quia sic Deum sciebat audire: et impetravit efficaciter quod petiit, quia fideliter postulavit.

PL 4, 522B

彼女は、隠れた祈りをもって語っていたが、その信仰は明らかであった。声によってではなく、心によって語っていた。神がそのようにして聞きたもうことを知っていたからである。そして、忠実に求めたゆえに、求めたことを確かに得たのである。

De oratione dominica 5.3

3

Declarat Scriptura divina quae dicit: Loquebatur in corde suo, et labia ejus movebantur, et vox ejus non audiebatur; et exaudivit eam Deus (I Reg. I, 13) . Item legimus in Psalmis: Dicite in cordibus et in stratis vestris, et transpungimini (Psal. IV, 5) .

PL 4, 522B

神聖な聖典はこう述べて、これを明らかにしている。「彼女は心のうちで語っており、その唇は動いていたが、その声は聞こえなかった。そして神は彼女の願いを聞き入れたもうた」(サムエル記上1:13)。同じく、詩篇にはこう読む。「汝らの心のうちで、また汝らの寝床の上で語れ。そして刺し貫かれよ」(詩篇4:5)。

De oratione dominica 5.4

4

Per Hieremiam quoque haec eadem Spiritus sanctus suggerit et docet dicens: In sensu autem tibi debet adorari Deus (Baruch, VI, 5).

PL 4, 522B

聖なる霊は、エレミヤを通しても同じことを示唆し、教えて、こう言う。「されど汝は、思いをもって神を礼拝すべきである」(バルク6:5)〔本文はエレミヤと言うが、引用箇所は底本どおりバルク6:5。エレミヤの手紙をエレミヤの作と見たための食い違いである〕。