キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De oratione dominica

Caput XVII 第XVII章

Cyprian of Carthage · De oratione dominica · PL 4, 530B · 2 sectiones

De oratione dominica 17.1

1

Potest et sic intelligi, fratres dilectissimi, ut, quoniam mandat et monet Dominus etiam inimicos diligere et pro iis quoque qui nos persequuntur orare, petamus et pro illis qui adhuc terra sunt et necdum coelestes esse coeperunt, ut et circa illos voluntas Dei fiat, quam Christus hominem conservando et redintegrando perfecit.

PL 4, 530B

最愛の兄弟たちよ、次のようにも解しうる。すなわち、主は敵をも愛し、我々を迫害する者たちのためにも祈るようにと命じ、勧めておられるのであるから、我々はまだ地に属する者、いまだ天に属する者となり始めていない者たちのためにも願い求め、彼らについても神の御旨――キリストが人間を保ち、また立て直すことによって成し遂げられたところの御旨――が行われるようにと祈るのである。

De oratione dominica 17.2

2

Nam, cum discipuli ab eo non jam terra appellentur, sed sal terrae (Matth. V, 13) , et Apostolus primum hominem vocet de terrae limo, secundum vero de coelo, merito et nos, qui esse debemus patri Deo similes, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super justos et injustos. (Matth. V, 45) , sic, Christo monente, oramus et petimus ut precem pro omnium salute faciamus; ut, quomodo in coelo id est, in nobis, per fidem nostram voluntas Dei facta est ut essemus e caelo, ita et in terra, hoc est in illis non credentibus, fiat voluntas Dei, ut qui adhuc sunt prima nativitate terreni, incipiant esse coelestes ex aqua et spiritu nati.

PL 4, 530B

というのも、弟子たちはもはや彼によって「地」とは呼ばれず、「地の塩」と呼ばれているのであり(マタイ5:13)、また使徒は第一の人を地の土くれから、第二の人を天から出た者と呼んでいるのであるから、当然、我々もまた、善人にも悪人にもその太陽を昇らせ、正しい者にも正しくない者にも雨を降らせられる父なる神に似る者であるべきである(マタイ5:45)〔底本は injustos の後に句点を打つので文を切ったが、merito は sic 以下の oramus に係るとも読める〕。このように、キリストの勧めに従って、我々はすべての人の救いのために祈りを捧げるようにと願い求める。すなわち、天において――それは我々のうちにおいてであるが――我々の信仰によって神の御旨が行われ、我々が天に属する者となったのと同じように、地においても――それはいまだ信じない者たちのうちにおいてであるが――神の御旨が行われ、いまだ最初の誕生によって地に属する者である者たちが、水と霊とから生まれて天に属する者となり始めるように、ということである。