De oratione dominica 36.1
Qui autem in Christo, hoc est in lumine, semper sumus, nec noctibus ab oratione cessemus. Sic Anna vidua sine intermissione rogans semper et vigilans perseverabat in promerendo Deo, sicut in Evangelio scriptum est: Non recedebat, inquit, de templo, jejuniis et orationibus serviens nocte ac die (Luc. II, 37) .
PL 4, 542C我々は常にキリストのうちに、すなわち光のうちにあるのだから、夜にあっても祈りをやめてはならない。やもめアンナも、絶え間なく祈り求め、常に目覚めていて、神の御心にかなうことにひたすら励んでいた。福音書に「彼女は神殿を離れず、断食と祈りをもって夜も昼も仕えていた」と記されている通りである(ルカ2:37)。
De oratione dominica 36.2
Viderint vel gentiles, qui necdum illuminati sunt, vel Judaei, qui, deserto lumine, in tenebris remanserunt. Nos, fratres dilectissimi, qui in Domini luce semper sumus, qui meminimus et tenemus quid esse accepta gratia coeperimus, computemus noctem pro die.
PL 4, 542Cいまだ照らされていない異邦人であれ、光を捨てて闇にとどまったユダヤ人であれ、それは彼らに任せておこう。最愛の兄弟たちよ、我々は常に主の光のうちにあり、恩寵を受けて我々が何者となり始めたのかを覚え、保ち続けている者として、夜を昼と数えようではないか。
De oratione dominica 36.3
Ambulare nos credamus semper in lumine, non impediamur a tenebris quas evasimus. Nulla sint horis nocturnis precum damna, nulla orationum pigra et ignava dispendia. Per Dei indulgentiam recreati spiritaliter et renati, imitemur quod futuri sumus.
PL 4, 542C我々は常に光のうちを歩んでいると信じ、逃れ出た闇に妨げられないようにしよう。夜の時刻において祈りにいかなる損失もあってはならず、祈りの怠惰で無気力な浪費もあってはならない。神の寛大さによって霊において新たにされ、生まれ変わった者として、我々がやがてそうなるはずのものに倣おうではないか。
De oratione dominica 36.4
Habituri in regno sine interventu noctis solum diem, sic nocte quasi in lumine vigilemus. Oraturi semper et acturi gratias Deo, hic quoque orare et gratias agere non desinamus.
PL 4, 543A御国において、夜の介入なくただ昼のみを持つことになる我々は、この地においても夜をあたかも光のうちにあるかのように目覚めていよう。常に神に祈り感謝を捧げることになる我々は、ここにおいても祈り感謝することをやめないでおこう。