De oratione dominica 11.1
Quanta autem Domini indulgentia, quanta circa nos dignationis ejus et bonitatis ubertas, qui sic nos voluerit orationem celebrare in conspectu Dei ut Deum patrem vocemus, et, ut est Christus Dei filius, sic et nos Dei filios nuncupemus!
PL 4, 526Bしかし、主の寛大さは何と大きなことであろうか。我々に対する彼の思し召しと善良さの豊かさは、何と大きなことであろうか。主は、我々が神の御前で祈りを捧げるにあたって神を父と呼ぶことを望まれ、キリストが神の子であるのと同じように、我々をも神の子と呼ぶことを望まれたのである。
De oratione dominica 11.2
Quod nomen nemo nostrum in oratione auderet attingere, nisi ipse nobis sic permisisset orare.
PL 4, 526Bこの名は、主御自らがこのように祈ることを我々に許されたのでなければ、我々の誰一人として祈りにおいて口にする勇気を持てなかったであろう。
De oratione dominica 11.3
Meminisse itaque, fratres dilectissimi, et scire debemus quia, quando patrem Deum dicimus, quasi filii Dei agere debemus, ut, quomodo nos nobis placemus de Deo patre, sit sibi placeat et ille de nobis.
PL 4, 526Bそれゆえ、最愛の兄弟たちよ、我々は次のことを覚え、知らねばならない。すなわち、我々が神を父と呼ぶときには、神の子として振る舞わねばならない。我々が神を父として喜ぶのと同じように、神もまた我々のことを喜ばれるようにするためである〔底本は sit。sic と読む〕。
De oratione dominica 11.4
Conversemur quasi Dei templa, ut Deum in nobis constet habitare: nec sit degener actus noster a spiritu, ut qui coelestes et spiritales esse coepimus, non nisi spiritalia et coelestia cogitemus et agamus, quia et ipse Dominus Deus dixit: Eos qui clarificant me clarificabo, et qui me spernit spernetur (I Reg. II, 30) .
PL 4, 526B我々は、神があきらかに我々のうちに住まわれるように、神の神殿として生きようではないか。我々の行いが霊にふさわしくないものとならぬように。天的で霊的な者となり始めた我々は、霊的で天的なことのみを思い、行うべきである。主なる神御自らもこう言われたからである。『私を輝かす者を、私は輝かす。私を蔑む者は、蔑まれるであろう』(列王記一2:30)〔底本の表記どおり。現行の区分ではサムエル記上2:30 に当たる〕。
De oratione dominica 11.5
Beatus quoque Apostolus in Epistola sua posuit: Non estis vestri. Empti enim estis pretio magno. Clarificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 20) .
PL 4, 526C祝された使徒もまた、その書簡の中でこう述べている。『汝らは自分自身のものではない。汝らは高い代価をもって買い取られたのである。汝らの肉体において神を輝かし、神を担うがよい』(一コリント6:19-20)。