キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De oratione dominica

Caput XIV 第XIV章

Cyprian of Carthage · De oratione dominica · PL 4, 528B · 7 sectiones

De oratione dominica 14.1

1

Addimus quoque et dicimus: FIAT VOLUNTAS TUA SICUT IN COELO ET IN TERRA; non ut Deus faciat quod vult, sed ut nos facere possimus quod Deus vult. Nam Deo quis obsistit quominus quod velit faciat?

PL 4, 528B

我々はさらに付け加えてこう言う。「汝の御旨が天におけるごとく地にも行われんことを」。これは神が御望みのことをなされるようにということではなく、我々が神の望まれることをなしうるようにということである。なぜなら、神が望まれることをなすのを、誰が妨げようか。

De oratione dominica 14.2

2

Sed quia nobis a diabolo obsistitur quominus per omnia noster animus atque actus Deo obsequatur, oramus et petimus ut fiat in nobis voluntas Dei, quae ut fiat, in nobis opus est Dei voluntate, id est ope ejus et protectione; quia nemo suis viribus fortis est, sed Dei indulgentia et misericordia tutus est.

PL 4, 528B

しかし、我々の心と行いとがすべての点で神に従うことを、悪魔によって妨げられているがゆえに、我々は神の御旨が我々のうちに行われるようにと祈り願う。それが行われるためには、我々のうちに神の御旨、すなわちその助けと保護とが必要である。なぜなら、誰も自らの力によって強いのではなく、神の寛容と慈しみによって守られているからである。

De oratione dominica 14.3

3

Denique et Dominus, infirmitatem hominis quem portabat ostendens, ait: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39) .

PL 4, 528C

実に主もまた、ご自身が担っておられた人間の弱さを示して、こう言われた。「父よ、もしできることなら、この杯を我より過ぎ去らせたまえ」(マタイ26:39)。

De oratione dominica 14.4

4

Et exemplum discipulis suis tribuens ut non voluntatem suam sed Dei faciant, addidit dicens: Verumtamen non quod ego volo, sed quod tu (Matth. XXVI, 39) .

PL 4, 528C

そして、弟子たちに、自分の意志ではなく神の御旨を行うようにとの実例を与えて、こう付け加えて言われた。「しかし、我が望むことではなく、汝の望むことがなりますように」(マタイ26:39)。

De oratione dominica 14.5

5

Et alio loco dicit: Non descendi de coelo ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. VI, 32) .

PL 4, 529A

また別の箇所ではこう言われる。「我が天から降ったのは、我自身の意志を行うためではなく、我を遣わした方の御旨を行うためである」(ヨハネ6:32)。

  • ミーニュは6章32節と刷るが、引用文はヨハネ6章38節である。

De oratione dominica 14.6

6

Quod si filius obaudivit ut faceret patris voluntatem, quanto magis servus obaudire debet ut faciat domini voluntatem? sicut in Epistola sua Joannes quoque ad faciendam Dei voluntatem hortatur et instruit dicens: Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt.

PL 4, 529A

もし子が父の御旨を行うために従ったのであれば、僕は主人の御旨を行うために、なおいっそう従うべきではないか。それはちょうど、ヨハネもまた自らの書簡の中で、神の御旨を行うようにと勧め、教えてこう言っているとおりである。「世界を、また世界にあるものを愛してはならない。

De oratione dominica 14.7

7

Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo, quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex concupiscentia mundi: et mundus transibit et concupiscentia ejus; qui autem fecerit voluntatem Dei manet in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum (I Joan. II, 15-17) . Qui in aeternum manere volumus, Dei, qui aeternus est, voluntatem facere debemus.

PL 4, 529A

もし誰かが世界を愛するなら、御父の愛はその者のうちにはない。世界にあるものはすべて、肉の欲望、目の欲望、この世の野心であって、御父から出たものではなく、世界の欲望から出たものだからである。そして世界も、その欲望も過ぎ去るが、神の御旨を行う者は、神が永遠にとどまられるのと同じく、永遠にとどまる」(一ヨハネ2:15-17)。永遠にとどまることを望む我々は、永遠なる神の御旨を行わなければならない。