De oratione dominica 32.1
Orantes autem non infructuosis nec nudis precibus ad Deum veniant. Inefficax petitio est cum precatur Deum sterilis oratio.
PL 4, 540Aしかし祈る者たちは、実を結ばない祈り、何も添えぬ裸の祈りをもって神のもとに来てはならない。実りのない祈りが神に祈り求めるとき、その願いは効力を持たない。
De oratione dominica 32.2
Nam, cum omnis arbor non faciens fructum excidatur et in ignem mittatur (Matth. VII, 19) , utique et sermo non habens fructum promereri Deum non potest, quia nulla est operatione foecundus.
PL 4, 540Aなぜなら、実を結ばないあらゆる木が切り倒され、火に投げ込まれるのと同様に(マタイ7:19)、実を結ばない言葉もまた神の御心にかなうことはできないからである。行いによって実り豊かでないからである。
De oratione dominica 32.3
Et ideo Scripturae divina instruit dicens: Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna (Tob. XII, 9) . Nam qui in die judicii praemium pro operibus et eleemosynis redditurus est, hodie quoque ad orationem cum operatione venienti benignus auditor est.
PL 4, 540Aそれゆえ神聖な聖典は〔底本は Scripturae divina。Scriptura divina と読む〕こう教えている。「断食と施しを伴う祈りは善いものである」(トビト記12:9)。審判の日に行いと施しに応じて報いを返される方は、今日もまた、行いを伴って祈りに来る者に対して恵み深い聞き手となってくださるのである。
De oratione dominica 32.4
Sic denique Cornelius centurio cum oraret, meruit audiri. Fuit enim faciens multas eleemosynas in plebem et semper orans Deum.
PL 4, 540B実に、このように百人隊長コルネリウスは祈ったとき、聞き入れられるに値する者となった。彼は民に対して多くの施しを行い、常に神に祈っていたからである。
De oratione dominica 32.5
Huic circa horam nonam oranti adstitit Angelus testimonium reddens sui operis et dicens: Corneli, orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt ad memoriam coram Deo (Act. X, 4) .
PL 4, 540B第九時ごろ祈っていたこの人のもとに天使が立ち、その行いについて証しを立ててこう言った。「コルネリウスよ、お前の祈りとお前の施しは、神の御前で覚えとして立ち上った」(使徒言行録10:4)。