De oratione dominica 10.1
Nec hoc solum, fratres dilectissimi, animadvertere et intelligere debemus, quod appellemus Patrem qui sit in coelis, sed conjungimus et dicimus, PATER NOSTER, id est eorum qui credunt, eorum qui, per eum sanctificati et gratiae spiritalis nativitate reparati, filii Dei esse coeperunt.
PL 4, 525B最愛の兄弟たちよ、我々が心に留め、理解すべきことは、天にいます方を父と呼ぶということだけではない。我々はそれに加えて『我々の父よ』と言うのである。すなわち、信じる者たちの父、彼によって聖とされ、霊的な恩寵による誕生によって新たにされ、神の子となり始めた者たちの父、ということである。
De oratione dominica 10.2
Quae vox etiam Judaeos perstringit et percutit, qui Christum, sibi per Prophetas annuntiatum et ad se prius missum, non tantum infideliter spreverunt, sed et crudeliter necaverunt: qui jam non possunt patrem Deum vocare, cum Dominus eos confundat et redarguat dicens: Vos de diabolo patre nati estis, et concupiscentias patris vestri facere vultis.
PL 4, 525Cこの言葉は、ユダヤ人たちをも厳しく打ち、糾弾するものである。彼らは、預言者たちを通して自分たちに告げ知らされ、まず自分たちのもとに遣わされたキリストを、不信仰にも退けたばかりか、残酷にも殺害した。彼らはもはや神を父と呼ぶことはできない。主が彼らを恥じ入らせ、こう咎めて言われるからである。『汝らは悪魔である父から生まれた者であり、汝らの父の欲望を行おうとしている』。
De oratione dominica 10.3
Ille enim homicida fuit ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas non est in illo (Joan. VIII, 44) . Et per Esaiam prophetam Deus clamat indignans: Filios generavi et exaltavi, ipsi autem me spreverunt.
PL 4, 526A『彼は初めから殺人者であり、真理のうちに立ってはいなかった。彼のうちに真理がないからである』(ヨハネ8:44)。また神は、預言者イザヤを通して憤りをもって叫ばれる。『私は子らを生み育て、高めたのに、彼らは私を退けた。』
De oratione dominica 10.4
Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus me non intellexit. Vae! gens peccatrix, populus plenus peccatis, semen nequam, filii scelesti.
PL 4, 526A『牛はその所有者を知り、驢馬はその主人の飼い葉桶を知っている。だがイスラエルは私を知らず、私の民は理解しなかった。禍いなるかな、罪深い民族よ、罪に満ちた民よ、悪しき種よ、邪な子らよ。』
De oratione dominica 10.5
Dereliquistis Dominum, et in indignationem misistis illum Sanctum Israel (Isa. I, 2-4) . In quorum exprobrationem Christiani quando oramus, PATER NOSTER dicimus, quia noster esse coepit et Judaeorum, qui eum relinquerunt, esse desiit.
PL 4, 526A『汝らは主を見捨て、イスラエルの聖なる方を怒りへと駆り立てた』(イザヤ1:2-4)。彼らを咎めるべく、我々キリスト教徒は祈るとき『我々の父よ』と言う。彼は我々の父となり始め、彼を見捨てたユダヤ人たちの父であることをやめられたからである。
De oratione dominica 10.6
Nec peccator populus potest esse filius, sed quibus remissa peccatorum datur, eis filiorum nomen adscribitur, et eis aeternitas repromittur, Domino ipso dicente: Omnis qui facit peccatum servus est peccati.
PL 4, 526A罪深い民は子となることはできない。むしろ、罪の赦しを与えられた者たちにこそ、子という名がふさわしいとされ、彼らにこそ永遠が約束される。主御自らこう言われるとおりである。『罪を行う者はみな、罪の奴隷である。』
De oratione dominica 10.7
Servus autem non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum (Joan. VIII, 34, 35) .
PL 4, 526B『しかし奴隷は家にいつまでもとどまるのではない。子はいつまでもとどまるのである』(ヨハネ8:34-35)。