De oratione dominica 22.1
Post haec, et pro peccatis nostris deprecamur dicentes: ET REMITTE NOBIS DEBITA NOSTRA SICUT ET NOS REMITTIMUS DEBITORIBUS NOSTRIS.
PL 4, 534Bこの後、我々は自らの罪のためにも嘆願してこう言う。「そして我々の負い目を我々に赦したまえ、我々もまた我々に負い目ある者たちを赦すごとくに」と。
De oratione dominica 22.2
Post subsidium cibi petitur et venia delicti, ut qui a Deo pascitur in Deo vivat, nec tantum praesenti et temporali vitae sed et aeternae consulatur; ad quam veniri potest, si peccata donentur: quae debita Dominus appellat, sicut in Evangelio suo dicit: Dimisi tibi omne debitum, quia me rogasti (Matth. XVIII, 32) .
PL 4, 534B食べ物の助けの後には、罪の赦しが乞い求められる。神によって養われる者が神のうちに生きるためであり、現在の一時的な命だけでなく、永遠の命についても配慮を受けるためである。その永遠の命に至ることができるのは、もし罪が赦されるならばである。この罪を主は負い目と呼びたもう。御自らその福音書の中でこう言いたもうとおりである。「私はお前に、お前が私に願ったので、負い目をすべて赦した」(マタイ18:32)。
De oratione dominica 22.3
Quam necessarie autem, quam providenter et salutariter admonemur quod peccatores sumus, qui pro peccatis rogare compellimur! ut, dum indulgentia de Deo petitur, conscientiae suae animus recordetur.
PL 4, 534B我々が罪人であるということを、我々がいかに必要に、いかに摂理にかない、いかに益となる仕方で戒められていることか。罪のために祈るよう強いられている我々であるからには。神からの赦しが乞い求められる間に、心がおのれの良心を思い起こすためである。
De oratione dominica 22.4
Ne quis sibi quasi innocens placeat et se extollendo plus pereat, instruitur et docetur peccare se quotidie, dum quotidie pro peccatis jubetur orare.
PL 4, 534C誰も自分をあたかも無垢な者であるかのごとく気に入り、おのれを高めることによっていっそう滅びることのないように、日ごとに罪のために祈るよう命じられることによって、自分が日ごとに罪を犯していることを教えられ、悟らされるのである。
De oratione dominica 22.5
Sic denique et Joannes in Epistola sua monet dicens: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et justus est Dominus qui nobis peccata dimittat (I Joan. I, 8) .
PL 4, 534Cこうして、ヨハネもまたその書簡の中でこう戒めて言う。「もし我々が、罪を持たないと言うならば、我々は自分自身を欺いており、真理は我々のうちにない。しかしもし我々が自らの罪を告白するならば、主は誠実であり正しい方であって、我々の罪を赦してくださる」(一ヨハネ1:8)。
De oratione dominica 22.6
In Epistola sua utrumque complexus est, quod et rogare pro peccatis debeamus, et impetremus indulgentiam cum rogamus.
PL 4, 535A彼はその書簡の中で、両方を包み込んでいる。すなわち、我々が罪のために祈るべきであるということと、我々が祈るときに赦しを得るということである。
De oratione dominica 22.7
Ideo et fidelem dixit Dominum ad dimittenda peccata, fidem pollicitationis suae reservantem; quia qui orare nos pro debitis et peccatis docuit, paternam misericordiam promisit et veniam secuturam.
PL 4, 535Aそれゆえ彼は、罪を赦すことにおいて主を誠実な方と呼んだ。主は御自身の約束の信頼性を保っておられるからである。なぜなら、我々に負い目と罪のために祈るよう教えたもうた方は、父としての慈しみと、それに続く赦しとを約束したもうたからである。