De oratione dominica 30.1
Orabat autem Dominus et rogabat, non pro se, quid enim pro se innocens precaretur? sed pro delictis nostris, sicut et ipse declarat, cum dicit ad Petrum: Ecce Satanas postulavit ut vos vexaret quomodo triticum.
PL 4, 538Cしかし主は祈り求められた。ご自身のためにではなく——無垢な方が、いったい何をご自身のために祈り求められようか——我々の罪のために祈られたのである。それは、ペトロに対してこう仰せられたときにご自身が明らかにしておられるとおりである。「見よ、サタンは汝らを麦のように揺さぶることを求めた。」
De oratione dominica 30.2
Ego autem rogavi pro te, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 31, 32) . Et postmodum pro omnibus Patrem deprecatur dicens: Non pro his autem rogo solis, sed et pro illis qui credituri sunt per verbum ipsorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint (Joan. XVII, 20) .
PL 4, 539A「私はお前のために、お前の信仰が絶えないように祈った」(ルカ22:31-32)。そしてその後、すべての者のために父に祈り求めてこう仰せられる。「私はこの者たちのためだけでなく、彼らの言葉によって私を信じるようになる者たちのためにも祈る。それは、父よ、あなたが私のうちにあり、私があなたのうちにあるように、彼らがみな一つになるためであり、彼らもまた我々のうちにあって一つになるためである」(ヨハネ17:20)。
De oratione dominica 30.3
Magna Domini propter salutem nostram benignitas pariter et pietas, ut non contentus quod nos sanguine suo redimeret, adhuc pro nobis amplius et rogaret.
PL 4, 539A我々の救いのための主の慈愛と敬虔とはいかに大きいことか。主はご自身の血によって我々を贖われただけでは満足されず、なおもさらに我々のために祈られたのである。
De oratione dominica 30.4
Rogantis autem desiderium videte quod fuerit, ut, quomodo unum sunt pater et filius, sic et nos in ipsa unitate maneamus.
PL 4, 539Aしかし、祈り求められた方の望みがどのようなものであったかを見よ。父と子が一つであるように、我々もまたその一致のうちにとどまることを望まれたのである。
De oratione dominica 30.5
Ut hinc quoque possit intelligi quantum delinquat qui unitatem scindit et pacem, cum pro hoc et rogaverit Dominus, volens scilicet sic plebem suam salvam fieri et in pace vivere, cum sciret ad regnum Dei discordiam non venire.
PL 4, 539Aこれによってもまた、一致と平和を引き裂く者がどれほど大きな罪を犯しているかが理解されうる。主がまさにこのことのために祈られたのは、ご自分の民が救われ、平和のうちに生きることを望まれたからであり、神の国に不和が入り込まないことを知っておられたからである。