De oratione dominica 13.1
Sequitur in oratione: ADVENIAT REGNUM TUUM. Regnum etiam Dei repraesentari nobis petimus, sicuti et nomen ejus, ut in nobis sanctificetur postulamus. Nam Deus quando non regnat? aut apud eum quando incipit quod et semper fuit et esse non desinit?
PL 4, 527B祈りにおいてこれに続くのは、「汝の国が来たらんことを」である。我々は、神の国が我々に現わされることを願い求める。ちょうど、その名が我々のうちに聖とされるようにと願い求めるのと同様である。神がいつ治めていないことがあろうか。あるいは、つねにあり、また終わることのないものが、神のもとでいつ始まるというのか。
De oratione dominica 13.2
Nostrum regnum petimus advenire a Deo nobis repromissum, Christi sanguine et passione quaesitum; ut, qui in saeculo ante servivimus, postmodum Christo dominante regnemus, sicut ipse pollicetur et dicit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34) .
PL 4, 527C我々は、神によって我々に約束され、キリストの血と受難によって得られた、我々自身の国が到来することを願い求める。それは、かつてこの世で奴隷として仕えていた我々が、後にキリストの支配のもとで国を治めるようになるためである。彼自身が約束してこう言うとおりである。「来たれ、わが父に祝福された者たちよ、世界の初めより汝らのために備えられた国を受けよ」(マタイ25:34)。
De oratione dominica 13.3
Potest vero, fratres dilectissimi, et ipse Christus esse regnum Dei, quem venire quotidie cupimus, cujus adventus ut cito nobis repraesentetur optamus.
PL 4, 527C最愛の兄弟たちよ、キリストご自身が神の国でありうるとも解される。我々は彼が日々来られることを望み、その到来が速やかに我々に現わされることを願っている。
De oratione dominica 13.4
Nam, cum resurrectio ipse nostra sit, quia in ipso resurgimus, sic et regnum Dei potest ipse intelligi, quia in illo regnaturi sumus. Bene autem regnum Dei petimus, id est regnum coeleste, quia est et terrestre regnum.
PL 4, 528Aというのも、我々が彼のうちでよみがえるがゆえに彼自身が我々の復活であるのと同様に、彼自身がまた神の国であるとも解しうる。我々は彼のうちで国を治めることになるからである。ところで、我々が神の国、すなわち天の国を願い求めるのは正しい。地上の国というものもまた存在するからである。
De oratione dominica 13.5
Sed qui renuntiavit jam saeculo, major est et honoribus ejus et regno. Et ideo, qui se Deo et Christo dedicat, non terrena sed coelestia regna desiderat.
PL 4, 528Aしかし、すでにこの世に別れを告げた者は、この世の栄誉にもその国にもまさる者である。それゆえ、自らを神とキリストに捧げる者は、地上の国々ではなく天上の国々を望む。
De oratione dominica 13.6
Continua autem oratione et prece opus est ne excidamus a regno coelesti, sicut Judaei, quibus hoc prius promissum fuerat, exciderunt, Domino manifestante et probante: Multi, inquit, venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum; filii autem regni expellentur in tenebras exteriores.
PL 4, 528Aところで、我々が天の国から脱落することのないよう、絶え間ない祈りと願いが必要である。かつてこの国を先に約束されていたユダヤ人たちが脱落したのと同様である。それは主が明らかにし、こう証しして言われたとおりである。「多くの者が東から西から来て、アブラハムとイサクとヤコブと共に天の国の食卓に着くであろう。しかし国の子らは外の暗闇へ追い出されるであろう。
De oratione dominica 13.7
Illic erit ploratio et stridor dentium (Matth. VIII, 11, 12) . Ostendit quia ante filii regni Judaei erant, quando et filii Dei esse perseverabant. Postquam cessavit circa illos nomen paternum, cessavit et regnum.
PL 4, 528Bそこには泣き叫びと歯ぎしりがあるであろう」(マタイ8:11、12)。これは、ユダヤ人たちがかつて国の子らであったのは、神の子らであり続けていた間のことだったことを示している。父という名が彼らについてやんでしまうと、国もまたやんだ。
De oratione dominica 13.8
Et ideo Christiani, qui in oratione appellare patrem Deum coepimus, nos et ut regnum Dei nobis veniat oramus.
PL 4, 528Bそれゆえ、祈りにおいて神を父と呼び始めたキリスト教徒である我々は、神の国が我々に来たらんことをも祈るのである。