キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De oratione dominica

Caput XIX 第XIX章

Cyprian of Carthage · De oratione dominica · PL 4, 532A · 6 sectiones

De oratione dominica 19.1

1

Potest vero et sic intelligi, ut qui saeculo renuntiavimus, et divitias ejus et pompas fide gratiae spiritalis abjecimus, cibum nobis tantum petamus et victum, quando instruat Dominus et dicat: Qui non renuntiat omnibus quae sunt ejus, non potest meus discipulus esse (Luc. XIV, 33) .

PL 4, 532A

しかしまた、こうも解することができる。すなわち、この世に訣別し、霊的な恩寵の信仰によってその富とその行列とを投げ捨てた我々は、ただ食べ物と生活の糧のみを我々のために乞い求めるべきである、と。主がこう教え、こう言いたもうときに。「おのれの持てるものすべてに訣別しない者は、私の弟子ではありえない」(ルカ14:33)。

De oratione dominica 19.2

2

Qui autem Christi coepit esse discipulus, secundum magistri sui vocem renuntians omnibus, diurnum debet cibum petere nec in longum desideria petitionis extendere, ipso iterum Domino praescribente et dicente: Nolite in crastinum cogitare; crastinus enim ipse cogitabit sibi: sufficit diei malitia sua (Matth. VI, 54) .

PL 4, 532B

キリストの弟子となった者は、その師の声に従い、おのれの持てるものすべてに訣別した者として、日々の食べ物を乞い求めるべきであり、乞い求める望みを長きにわたって延ばしてはならない。主御自らが重ねてこう定め、こう言いたもうからである。「明日のことを思い煩うな。明日は明日自らが思い煩うであろう。その日の災いはその日だけで足りる」(マタイ6:54)。

  • ミーニュは6章54節と刷るが、引用文はマタイ6章34節である。

De oratione dominica 19.3

3

Merito ergo Christi discipulus victum sibi in diem postulat, qui de crastino cogitare prohibetur; quia et contrarium sibi fit et repugnans ut quaeramus in saeculo diu vivere, qui petimus regnum Dei velociter advenire.

PL 4, 533A

それゆえキリストの弟子が、明日のことを思い煩うことを禁じられている以上、その日その日の生活の糧を求めるのは当然である。なぜなら、我々が神の国が速やかに到来することを乞い求めていながら、この世で長く生きることを求めるのは、我々自身に矛盾し、相反することになるからである。

De oratione dominica 19.4

4

Sic et beatus Apostolus monet, formans et corroborans spei nostrae ac fidei firmitatem: Nihil, inquit, intulimus in hunc mundum, verum nec auferre possumus. Habentes itaque exhibitionem et tegumentum, his contenti simus.

PL 4, 533A

祝された使徒もまた、我々の希望と信仰の確固たることを形づくり、堅固にしつつ、こう戒めている。「我々はこの世界に何も持ち込まなかったのであり、また持ち出すこともできない。それゆえ、我々は衣食を持っているならば、それで満足すべきである」と。

De oratione dominica 19.5

5

Qui autem volunt divites fieri, incidunt in tentationem et muscipulam et desideria multa et nocentia, quae mergunt hominem in perditionem et in interitum.

PL 4, 533A

しかし富もうと欲する者たちは、試みと罠、そして多くの有害な欲望とに陥る。それらは人を滅びと破滅とに沈める。

De oratione dominica 19.6

6

Radix enim omnium malorum est cupiditas; quam quidam appetentes, naufragaverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. (I Tim. VI, 7-10) .

PL 4, 533A

実に、あらゆる悪の根は貪欲である。ある者たちはこれを追い求めたために、信仰から難破し、数多くの苦しみのうちに自らを投げ入れた(一テモテ6:7-10)。