キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De oratione dominica

Caput XXXI 第XXXI章

Cyprian of Carthage · De oratione dominica · PL 4, 539B · 7 sectiones

De oratione dominica 31.1

1

Quando autem stamus ad orationem, fratres dilectissimi, vigilare et incumbere ad preces toto corde debemus. Cogitatio omnis carnalis et saecularis abscedat, nec quicquam tunc animus quam id solum cogitet quod precatur.

PL 4, 539B

最愛の兄弟たちよ、我々は祈りに立つとき、心を尽くして目を覚まし、祈りに専念しなければならない。あらゆる肉的な思い、この世的な思いは退けられねばならない。そのとき心は、ただ祈っていることだけを思うべきであって、他の何ものをも思ってはならない。

De oratione dominica 31.2

2

Ideo et sacerdos, ante orationem praefatione praemissa, parat fratrum mentes dicendo: Sursum corda; ut, dum respondet plebs, Habemus ad Dominum, admoneatur nihil aliud se quam Dominum cogitare debere.

PL 4, 539B

それゆえ司教もまた、祈りの前に前置きの言葉を述べて兄弟たちの心を整え、「心を上に」と言う。そして民が「我々は主に向けています」と答えるとき、自分たちが主のほかに何も思ってはならないことを気づかされるためである。

De oratione dominica 31.3

3

Claudatur contra adversarium pectus, et soli Deo pateat, nec ad se hostem Dei tempore orationis adire patiatur.

PL 4, 539B

敵に対して胸は閉ざされ、ただ神にのみ開かれるべきである。祈りの時に、神の敵が自分に近づくことを許してはならない。

De oratione dominica 31.4

4

Obrepit enim frequenter et penetrat, et subtiliter fallens preces nostras a Deo avocat, ut aliud habeamus in corde, aliud in voce, quando intentione sincera Dominum debeat, non vocis sonus, sed animus et sensus, orare.

PL 4, 539B

なぜなら、彼はしばしば忍び込み、入り込み、巧みに欺いて我々の祈りを神から逸らすからである。その結果、我々は心にあることと声に出すこととが別々になってしまう。しかし、純粋な意図をもって主に祈るべきものは、声の響きではなく、心と思いなのである。

De oratione dominica 31.5

5

Quae autem segnitia est alienari et rapi ineptis cogitationibus et profanis cum Dominum deprecaris, quasi sit aliud quod magis debeas cogitare quam quod cum Deo loqueris? Quomodo te audiri a Deo postulas, cum te ipse non audias?

PL 4, 539C

しかし、お前が主に祈り求めているときに、つまらぬ思い、俗なる思いに気を取られ、引きずられるとは何という怠慢であろうか。あたかも、神と語り合っていることよりも、もっと思うべき何かがあるかのようではないか。お前自身の声さえ聞いていないのに、どうして神に聞き入れられることを求められようか。

De oratione dominica 31.6

6

Vis esse Deum memorem tui cum rogas, quando tu ipse memor tui non sis? Hoc est ab hoste in totum non cavere: hoc est, quando oras Deum, majestatem Dei negligentia orationis offendere: hoc est vigilare oculis et corde dormire, cum debeat Christianus et cum dormit oculis corde vigilare, sicut scriptum est ex persona Ecclesiae loquentis in Cantico Canticorum: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2) .

PL 4, 539C

お前が願うとき、お前自身がお前自身のことを心に留めていないのに、神がお前のことを心に留めていてくださることを望むのか。これはまったく敵に対して用心していないということである。これは、神に祈るときに、祈りの怠慢によって神の威厳を侵すということである。これは目では目覚めていながら心では眠っているということである。しかしキリスト教徒は、たとえ目で眠っていても、心では目覚めていなければならない。それは、雅歌において教会の人格から語られたところにこう書かれているとおりである。「私は眠っている、しかし私の心は目覚めている」(雅歌5:2)。

De oratione dominica 31.7

7

Quapropter sollicite et caute Apostolus admonet dicens: Instate orationi, vigilantes in ea (Coloss. IV, 2) , docens scilicet et ostendens eos impetrare quod postulant de Deo posse, quos Deus videat in oratione vigilare.

PL 4, 540A

だからこそ使徒は、注意深く用心してこう勧めている。「祈りにひたすら励み、目を覚ましていよ」(コロサイ4:2)。すなわち、神が祈りにおいて目を覚ましているのを見る者たちこそ、神に求めるものを得ることができるのだと教え、示しているのである。