キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De oratione dominica

Caput XVIII 第XVIII章

Cyprian of Carthage · De oratione dominica · PL 4, 531A · 6 sectiones

De oratione dominica 18.1

1

Procedente oratione postulamus et dicimus: PANEM NOSTRUM QUOTIDIANUM DA NOBIS HODIE. Quod potest et spiraliter et simpliciter intelligi, quia et uterque intellectus utilitate divina proficit ad salutem.

PL 4, 531A

祈りが進むにつれて、我々は乞い求めてこう言う。「我々の日ごとのパンを、今日我々に与えたまえ」と。これは霊的にも〔底本の綴りは spiraliter。spiritaliter と取った〕文字どおりにも解することができる。というのも、いずれの解し方も、神のもたらす益によって救いに資するからである。

De oratione dominica 18.2

2

Nam panis vitae Christus est; et panis hic omnium non est, sed noster est. Et quomodo dicimus Pater noster, quia intelligentium et credentium pater est, sic et panem nostrum vocamus, quia Christus eorum qui corpus ejus contingunt panis est.

PL 4, 531A

なぜなら、命のパンはキリストだからである。そしてこのパンは万人のものではなく、我々のものである。そして我々が「我々の父」と言うのは、この方が悟る者たち、信じる者たちの父であるからであるのと同様に、我々はまた「我々のパン」とも呼ぶ。なぜなら、キリストはその体に触れる者たちのパンだからである。

De oratione dominica 18.3

3

Hunc autem panem dari nobis quotidie postulamus, ne qui in Christo sumus et Eucharistiam quotidie ad cibum salutis accipimus, intercedente aliquo graviore delicto, dum abstenti et non communicantes a coelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur, ipso praedicante et monente: Ego sum panis vitae qui de coelo descendi.

PL 4, 531A

そして我々がこのパンを日ごとに我々に与えられるよう乞い求めるのは、キリストのうちにある我々が、救いの糧として日ごとに聖体を受けている者でありながら、何らかのより重い罪が間に入り込むことによって、控えられ、与らぬ者とされて天のパンから閉め出され、キリストの体から切り離されることのないためである。御自らこう宣べ、戒めたもう。「私は天から下った命のパンである」。

De oratione dominica 18.4

4

Si quis ederit de meo pane, vivet in aeternum. Panis autem quem ergo dedero caro mea est pro saeculi vita (Joan. VI, 51) .

PL 4, 531B

「もし誰かが私のパンを食べるならば、その者はとこしえに生きるであろう。そして私が与えるであろう〔底本は quem ergo dedero。ergo を ego と読む〕そのパンとは、世の命のための私の肉である」(ヨハネ6:51)。

De oratione dominica 18.5

5

Quando ergo dicit in aeternum vivere si quis ederit de ejus pane, ut manifestum est eos vivere qui corpus ejus attingunt et Eucharistiam jure communicationis accipiunt, ita contra timendum est et orandum ne, dum quis abstentus separatur a Christi corpore, procul remaneat a salute, comminante ipso et dicente: Nisi ederitis carnem Filii hominis et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 53) .

PL 4, 531B

そこで、彼のパンを食べる者はとこしえに生きるとかの方が言うとき、その体に触れ、与りの権利によって聖体を受ける者たちが生きることは明らかであるように、それとは逆に、恐れつつ祈らねばならないのは、控えられた者がキリストの体から切り離されることによって、救いから遠く離れたままにとどまることのないようにということである。かの方は脅すようにこう言いたもう。「人の子の肉を食べず、その血を飲まなければ、汝らのうちに命はない」(ヨハネ6:53)。

De oratione dominica 18.6

6

Et ideo panem nostrum, id est Christum, dari nobis quotidie petimus, ut, qui in Christo manemus et vivimus, a sanctificatione ejus et corpore non recedamus.

PL 4, 532A

それゆえ我々は、我々のパン、すなわちキリストが日ごとに我々に与えられるよう乞い求める。キリストのうちにとどまり、生きる我々が、その聖とすることとその体とから離れ去ることのないためである。