De oratione dominica 26.1
Potestas vero dupliciter adversus nos datur, vel ad poenam cum delinquimus, vel ad gloriam cum probamur; sicuti de Job factum videmus, manifestante Deo et dicente: Ecce omnia quaecumque habet in manus tuas do; sed ipsum cave ne tangas (Job, I, 12)?
PL 4, 537Aしかし権力は、我々に対して二通りの仕方で与えられる。一つは我々が過ちを犯すときの罰のためであり、もう一つは我々が試されるときの栄光のためである。ヨブについて起こったことに見るとおりである。神は明らかにしてこう言われた。「見よ、彼の持つすべてのものをお前の手に与える。ただし彼自身には触れぬよう気をつけよ」(ヨブ記1:12)。
De oratione dominica 26.2
Et Dominus in Evangelio suo loquitur tempore passionis: Nullam haberes adversum me potestatem, nisi datum esset tibi desuper (Joan. XIX, 11) .
PL 4, 537Bまた主は、その受難のときに、福音書の中でこう語られる。「もし上から汝に与えられていなかったならば、汝は私に対して何の権力も持たなかったであろう」(ヨハネ19:11)。
De oratione dominica 26.3
Quando autem rogamus ne in tentationem veniamus, admonemur infirmitatis et imbellicitatis nostrae dum sic rogamus, ne quis se insolenter extollat, ne quis sibi superbe atque arroganter aliquid assumat, ne quis sibi aut confessionis aut passionis gloriam suam ducat, cum Dominus ipse humilitatem docens dixerit: Vigilate et orate, ne veniatis in tentationem.
PL 4, 537Bしかし我々が、試みへと入らないようにと願うとき、そのように願うことによって、我々自身の弱さと脆さとを思い知らされる。それは、誰も傲然と己を高く上げることなく、誰も高慢に、また尊大に何かを己のものと見なすことなく、誰も告白の栄光あるいは受難の栄光を自分自身のものと考えることのないためである。主ご自身も謙遜を教えて、こう言われたからである。「目を覚ましていよ、祈れ、試みに入らないために」。
De oratione dominica 26.4
Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Marc. XIV, 38) ; ut, dum praecedit humilis et summissa confessio et datur totum Deo, quicquid suppliciter cum timore et honore Dei petitur ipsius pietate praestetur.
PL 4, 537B「霊は確かに逸っているが、肉は弱い」(マルコ14:38)。それは、謙って身を低くした告白がまず先立ち、すべてが神に委ねられることで、へりくだって神への畏れと敬いをもって願い求められることが何であれ、神ご自身の憐れみによって与えられるためである。