De oratione dominica 34.1
In orationibus vero celebrandis invenimus observasse cum Daniele tres pueros in fide fortes et in captivitate victores, horam tertiam, sextam, nonam, sacramento scilicet Trinitatis, quae in novissimis temporibus manifestari habebat.
PL 4, 541B祈りを執り行うことについては、信仰に強く、捕囚の中にあって勝利者であった、ダニエルと共なる三人の若者たちが、第三時・第六時・第九時を守っていたことを我々は見出す。それはすなわち、終わりの時代に明らかにされるはずであった三位一体の秘義によることである。
De oratione dominica 34.2
Nam et prima hora in tertiam veniens consummatum numerum trinitatis ostendit: itemque ad sextam quarta procedens declarat alteram trinitatem; et quando a septima nona completur, per ternas horas trinitas perfecta numeratur.
PL 4, 541Bすなわち、第一時から第三時に至ることで、三位の完全な数が示される。同じく第四時から第六時へ進むことで、もう一つの三位が示される。そして第七時から第九時に至って満ちるとき、三時間ずつを通して完全なる三位が数えられるのである。
De oratione dominica 34.3
Quae horarum spatia jampridem spiritaliter determinantes adoratores Dei statutis et legitimis ad precem temporibus servabant. Et manifestata postmodum res est sacramenta olim fuisse quod ante sic justi precabantur.
PL 4, 541B神を礼拝する者たちは、はるか昔からこれらの時の区分を霊的に定めて、祈りのために定められた正当な時刻を守っていた。そして、昔の正しい人々がそのように祈っていたことが、後になって秘義であったと明らかにされたのである。
De oratione dominica 34.4
Nam super discipulos hora tertia descendit Spiritus sanctus, qui gratiam Dominicae repromissionis implevit.
PL 4, 541Cなぜなら、第三時に聖なる霊が弟子たちの上に降り、主の約束の恩寵を満たしたからである。
De oratione dominica 34.5
Item Petrus, hora sexta in tectum superius ascendens, signo pariter et voce Dei monentis instructus est ut omnes ad gratiam salutis admitteret, cum de emundandis gentilibus ante dubitaret.
PL 4, 541Cまた、ペトロは第六時に屋根の上へ登り、異邦人を清めることについて以前はためらっていたにもかかわらず、神の戒めるしるしと声とによって、すべての者を救いの恩寵へ受け入れるようにと教えられた。
De oratione dominica 34.6
Et Dominus hora sexta crucifixus, ad nonam peccata nostra sanguine suo abluit, et ut redimere et vivificare nos posset, tunc victoriam suam passione perfecit.
PL 4, 541Cそして主は第六時に十字架に付けられ、第九時に至って御自らの血によって我々の罪を洗い清め、我々を贖い生かすことができるように、その受難によって勝利を成し遂げられたのである。