キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De oratione dominica

Caput XXXIII 第XXXIII章

Cyprian of Carthage · De oratione dominica · PL 4, 540B · 10 sectiones

De oratione dominica 33.1

1

Cito orationes ad Deum ascendunt quas ad Deum merita nostri operis imponunt. Sic et Raphael angelus Tobiae oranti semper et semper operanti testis fuit dicens: Opera Dei revelare et confiteri honorificum est.

PL 4, 540B

我々の行いの功徳が神のもとへ捧げる祈りは、速やかに神のみもとへ立ち上る。天使ラファエルもまた、絶えず祈り絶えず働くトビアに対し証人となって、こう言った。「神の御業を現し、告白することは名誉なことである。」

De oratione dominica 33.2

2

Nam, quando orabas tu et Sarra, ego obtuli memoriam orationis vestrae in conspectu claritatis Dei.

PL 4, 540B

「というのも、お前とサラが祈っていたとき、私はお前たちの祈りの記憶を神の光輝の御前に捧げたからである。」

De oratione dominica 33.3

3

Et cum sepelires tu mortuos simpliciter, et quia non es cunctatus exsurgere et derelinquere prandium tuum, sed abisti et condidisti mortuum, missus sum tentare te; et iterum me misit Deus curare te et Sarram nurum tuam.

PL 4, 540C

「また、お前が真心から死者を葬っていたとき、立ち上がって食事を離れることをためらわず、去って死者を納めたので、私はお前を試みるために遣わされた。そして再び、お前とお前の嫁サラを癒すために、神は私を遣わされたのである。」

De oratione dominica 33.4

4

Ego enim sum Raphael, unus ex septem Angelis justis qui assistimus et conversamur ante claritatem Dei (Tob. XII, 11-15.) .

PL 4, 540C

「私こそラファエルである。神の光輝の御前に侍り、その御前を行き来する七人の正しい天使のうちの一人である」(トビト記12:11-15)。

De oratione dominica 33.5

5

Per Esaiam quoque Dominus admonet et docet similia contestans: Solve, inquit, omnem nodum injustitiae, resolve suffocationes impotentium commerciorum. Dimitte quassatos in requiem et omnem consignationem injustam dissipa.

PL 4, 540C

主はまたイザヤを通して、同様のことを勧め、証しをもって教えられる。「不正のあらゆる結び目を解け、力ずくの取引による締め付けをほどけ」と主は言う。「打ちひしがれた者たちを憩いへと解き放ち、あらゆる不正な証文を破棄せよ。」

De oratione dominica 33.6

6

Frange esurienti panem tuum, et egenos sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, vesti; et domesticos seminis tui non despicies.

PL 4, 540C

「飢えた者にお前のパンを裂き与え、屋根なき貧しい者をお前の家に招き入れよ。裸の者を見たなら、着せよ。そしてお前自身の血筋の者たちを軽んじてはならない。」

De oratione dominica 33.7

7

Tunc erumpet temporaraneum lumen tuum et vestimenta tua cito orientur, et praeibit ante te justitia, et claritas Dei circumdabit te. Tunc exclamabis, et Deus exaudiet te, et dum adhuc loqueris dicet: Ecce adsum (Isa. LVIII, 6-9) .

PL 4, 541A

「そのとき、お前の光は時を得て〔底本の綴りは temporaraneum。temporaneum と取った〕溢れ出て、お前の衣は速やかに立ち上るであろう〔vestimenta tua cito orientur は意味の取りにくい古ラテン語の読みで、そのまま直訳した〕。正義がお前に先立って進み、神の光輝がお前を取り巻くであろう。そのときお前が呼び求めれば神はお前に聞き入れ、お前がなお語っている間に『見よ、我はここにいる』と言われるであろう」(イザヤ58:6-9)。

De oratione dominica 33.8

8

Adesse se repromittit et audire ac protegere se eos dicit qui, injustitiae nodos de corde solventes et eleemosynas circa domesticos Dei, secundum ejus praecepta, facientes, dum audiunt quod Deus praecipit fieri, ipsi quoque a Deo merentur audiri.

PL 4, 541A

神は、御自らそこにいまし、聞き入れ、守ると約束される。そして、心のうちから不正の結び目を解き、神の掟に従って神の家族に施しを行う者たち——神が命じられることを聞いて行う彼らこそ——神からも聞き入れられるにふさわしい、と言われるのである。

De oratione dominica 33.9

9

Beatus apostolus Paulus, in necessitate pressurae adjutus a fratribus, opera bona quae fiunt sacrificia Dei dixit esse: Saturatus sum, inquit, recipiens ab Epaphrodito ea quae a vobis missa sunt, odorem suavitatis, sacrificium acceptum et placitum Deo (Phil. IV, 18) .

PL 4, 541A

幸いなる使徒パウロは、苦難の窮乏のうちに兄弟たちから助けられたとき、なされる善き行いは神への生贄となる、と述べた。「私は満ち足りている」と彼は言う。「エパフロディトを通して、汝らが送った物を受け取ったのだから。それは芳しい香り、神に受け入れられ喜ばれる生贄である」(フィリピ4:18)。

De oratione dominica 33.10

10

Nam, quando quis miseretur pauperis, Deum foenerat; et qui dat minimis, Deo donat, spiritaliter Deo suavitatis odorem sacrificat.

PL 4, 541B

なぜなら、貧しい者を憐れむ者は神に貸すのであり、いと小さき者に与える者は神に与えるのであり、霊においては神に芳しい香りを生贄として捧げているのである。