De oratione dominica 2.1
Qui inter caetera salutaria sua monita et praecepta divina quibus populo suo consulit ad salutem, etiam orandi ipse formam dedit, ipse quid precaremur monuit et instruxit.
PL 4, 520C主は、御自分の民の救いのために配慮された、その他の益となる勧告や神の教えの中で、祈りの型をも御自ら与え、我々が何を祈り求めるべきかを御自ら諭し教えたもうた。
De oratione dominica 2.2
Qui fecit vivere, docuit et orare, benignitate ea scilicet qua et caetera dare et conferre dignatus est; ut, dum prece et oratione quam Filius docuit apud Patrem loquimur, facilius audiamur.
PL 4, 520C生きることを与えたもうた方が、祈ることをも教えたもうた。それはまさに、その他のものをも与え授けるにふさわしいとされたのと同じ慈愛によってである。それは、子が教えたもうた祈りの言葉と祈りをもって我々が父のもとで語るとき、いっそう容易に聞き入れられるためである。
De oratione dominica 2.3
Jam praedixerat horam venire quando veri adoratores adorarent Patrem in spiritu et veritate (Joan. IV, 23) , et implevit quod ante promisit; ut qui spiritum et veritatem de ejus sanctificatione percepimus, de traditione quoque ejus vere et spiritaliter adoremus.
PL 4, 520D主はすでに、真の礼拝者たちが霊と真理とにおいて父を礼拝する時が来ると予告しておられた(ヨハネ4:23)。そしてかつて約束されたことを成し遂げたもうた。それは、主の聖化によって霊と真理とを受け取った我々が、主の伝えたもうた教えによっても、真に、そして霊的に礼拝するためである。
De oratione dominica 2.4
Quae enim potest esse magis spiritalis oratio quam quae a Christo nobis data est, a quo nobis et Spiritus sanctus missus est?
PL 4, 521A実に、我々に聖なる霊を遣わされたキリストから与えられた祈りにまさって、霊的な祈りがほかにありえようか。
De oratione dominica 2.5
Quae vera magis apud Patrem precatio quam quae a Filio, qui est Veritas, de ejus ore prolata est? ut aliter orare quam docuit non ignorantia sola sit, sed et culpa, quando ipse posuerit et dixerit: Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis (Marc. VII, 8) .
PL 4, 521Aまた、真理そのものである子の口から発せられた祈りにまさって、父のみもとでいっそう真実な祈り求めがほかにありえようか。それゆえ、子が教えたもうたのと異なる仕方で祈ることは、単なる無知であるのみならず、咎でさえある。なぜなら、まさにその方御自身がこう定めて言われたからである。「汝らは神の戒めを退けて、汝らの言い伝えを立てようとしている」(マルコ7:8)。