キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De oratione dominica

Caput XVI 第XVI章

Cyprian of Carthage · De oratione dominica · PL 4, 529C · 8 sectiones

De oratione dominica 16.1

1

Fieri autem petimus voluntatem Dei in coelo et in terra; quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et salutis.

PL 4, 529C

ところで、我々は神の御旨が天にも地にも行われることを願い求める。この両者はともに、我々の健全さと救いの完成にかかわるものである。

De oratione dominica 16.2

2

Nam, cum corpus e terra et spiritum possideamus e coelo, ipsi terra et coelum sumus; et in utroque, id est et corpore et spiritu, ut Dei voluntas fiat oramus.

PL 4, 529C

というのも、我々は肉体を地から、霊を天から受けているのであるから、我々自身が地であり天である。そして両者において、すなわち肉体においても霊においても、神の御旨が行われるようにと我々は祈るのである。

De oratione dominica 16.3

3

Est enim inter carnem et spiritum colluctatio, et discordantibus advers us se invicem quotidiana congressio, ut non quae volumus ipsa faciamus, dum spiritus coelestia et divina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit.

PL 4, 529C

というのは、肉と霊との間には闘いがあり、互いに相争う両者の間には日々の戦いがあって、我々は自分が望むことをそのまま行うことができないからである。霊は天上のもの、神的なものを求める一方、肉は地上のもの、この世的なものを欲するのである。

De oratione dominica 16.4

4

Et ideo petimus impense inter duo ista ope et auxilio Dei concordiam fieri, ut dum et in spiritu et in carne voluntas Dei geritur, quae per eum renata est anima servetur.

PL 4, 530A

それゆえ我々は、神の助けと援助とによって、この両者の間に和合が生じるようにと切に願い求める。それは、御旨が霊においても肉においても行われる間に、彼によって新たに生まれた魂が守られるためである。

De oratione dominica 16.5

5

Quod aperte atque manifeste apostolus Paulus sua voce declarat: Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim invicem adversantur sibi, ut non quae vultis ipsa faciatis.

PL 4, 530A

このことを使徒パウロは、自らの言葉で公然と明らかに述べている。「肉は霊に逆らって欲し、霊は肉に逆らって欲する。これらは互いに相逆らうものであり、それゆえ汝らは望むことをそのまま行うことができない。」

De oratione dominica 16.6

6

Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt adulteria, fornicationes, immunditiae, spurcitiae, idololatria, veneficia, homicidia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, provocationes, simultates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt.

PL 4, 530A

「肉の働きは明白であって、それは姦通、淫行、汚れ、淫猥、偶像礼拝、呪術、殺人、敵意、争い、張り合い、憤り、挑発、確執、不和、分派、そねみ、酩酊、宴楽、そしてこれらに類することである。私はかつて予告したとおり、いま汝らに予告する。このようなことを行う者たちは神の国を受け継がないであろう。」

De oratione dominica 16.7

7

Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, magnanimitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, castitas (Gal. V, 17-22) .

PL 4, 530B

「しかし霊の実りは、愛、喜び、平和、寛容、善意、誠実、柔和、節制、貞潔である」(ガラテヤ5:17-22)。

De oratione dominica 16.8

8

Et idcirco quotidianis, immo continuis orationibus hoc precamur, et in coelo et in terra voluntatem circa nos Dei fieri, quia haec est voluntas Dei, ut terrena coelestibus cedant, spiritalia et divina praevaleant.

PL 4, 530B

それゆえ我々は、日ごとの、いやむしろ絶え間ない祈りによって、天においても地においても、我々をめぐる神の御旨が行われるようにと祈り求める。地上のものが天上のものに道を譲り、霊的で神的なものが勝るということこそ、神の御旨だからである。